Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 52
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0052
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRA N D RIA MONO G Y N IA.
In Cretae rupibus. O.
Radix annua, parva, filiformis, fibrosa. Caules plurimi, palmares, decumbentes,
subsimplices, quadranguli, glabri, undique foliosi. Folia verticillata, saepius
quaterna, erecto-patentia, elliptico-lanceolata, acuta, margine scabra. Pedunculi
duo tantum in singulo verticillo, breves, glabri, post florescendam reflexi. Flores
exigui, lutei. Calyx vix conspicuus. Corolla concaviuscula, quadrifida, acuta.
Stamina limbo breviora. Germen oblongum, setis incurvis undique hispidum,
utrinque longitud in aliter bisulcum. Styli duo, breves, basi connati. Stigmata
obtusiuscula. Fructus geminus, seminibus longitudinaliter disjunctis, undique,
muricatis, fuscis.

a, A. Flos magnitudine naturali et valdfc auctui.

B, B. Pedunculus.

c, C. Fructus maturus.



TABULA 116.
SHERARDIA ERECTA.
Sherardia caulibus erectis, foliis quaternis binisve deflexis, verticillis multifloris, pe-
dunculis fructiferis erecto-patulis.
Asperula muralis verticillata minima. Column. Ecphr. 302. t. 300.
A. verticillata luteola. Bauli. Pin. 334.
In rupibus insularum Graecarum. O .
Radix praecedentis. Caules spithamaei, erecti, obtuse quadranguli, scabri, undique
foliosi. Folia quaterna aut bina, deflexo-dependentia, anguste elliptica, undique
scabra. Verticilli saepius sexflori, pedunculis semper erectis, vel patentiusculis,
scabris. Flores exigui, lutei, extus pilosi. Stamina vix tubum superantia.
Germen pilosum. Fructus geminus, fuscus, undique hispidus, seminibus tereti-
usculis, vix apice dentatis, vel coronatis.
Hujus synonyma praecedenti tribuit Linnaeus. Utraque male forsitan ad Sherardiam
referuntur. Habitu et form& cum Valcintiis veris, tab. 137, 138, optime conveniunt,
at charactere nequeunt associari, et fructu a Galiis etiam nimis discrepant.
a, A. Flos. b, B. Fructus maturus cum pedunculo.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list