Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 59
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0059
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile

TETRANDRIA MONOGYNIA.

15

ASPERULA.
Linn. Gen. Pl. 50. Juss. 196.
Corolla monopetala, infundibuliformis, supera. Semina duo, globosa.

TABULA 117.
ASPERULA RIVALIS.
Asperula foliis octonis lanceolatis margine retrorsihn scabris, florum fasciculis pani-
c ulatis.
In insula Creta ad ripas fluvii prope Plataniam. 3/.
Herba undique scabra. Caules bipedales, laxe diffusi, ramosi, foliosi, quadranguli,
nitidi, retrorsdm scabri. Folia verticillata, octona, patentia, elliptico-lanceolata,
integerrima, mucronulata; supra scabra, setis antrorsum porrectis; margine, ner-
voque subtus, retrorsum aculeata. Rami jloriferi divaricati, foliolosi, multiflori.
Pedunculi terminales, dichotomi, paniculati, laeviusculi. Flores nivei. Calyx nullus.
Corolla tubo brevi, limbo patulo, mutico. Stamina brevia, flava, tubo inserta.
Germen didymum, glabrum. Stylus bipartitus. Stigmata obtusa. Fructus parvus,
didymus, fuscus, oculo armato granulatus.
Ab Asperula odorata differt caule elongato diffuso, foliis margine retrorsum, nec an-
trorsum, scabris, floribus minoribus at magis numerosis, fructu glabro.

/i. Flos magnitudine auctus.

b, B. Fructus.

TABULA 118.

ASPERULA LONGIFOLIA.

Asperula foliis suboctonis lineari-lanceolatis deflexis margine scabriusculis, paniculis
capillaribus multifloris, fructu laevi.
In sylvis Byzantinis, ad pagum Belgrad. 11.


\
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list