Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 60
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0060
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
16

TETRANDRIA MONOGYNIA.

Caules tri- vel quadri-pedales, erecti, foliosi, obtuse quadranguli, laevissimi, apice pa-
niculati, multiflori. Folia octona vel novena, laxe deflexa, saepe biuncialia,
lineari-lanceolata, obtusiuscula, integerrima, utrinque laevia, margine tantdm
scabriuscula : floralia superiora terna aut bina. Paniculce terminales, ramosissimae,
capillares, divaricatae, glabrae. Flores nivei, tubo brevi, limbo recurvo, acuto.
Stamina exserta, divaricata, capillaria, longitudine fere limbi. Germen glabrum.
Fructus laevissimus, nitidus, semine altero saepe abortiente.
a, A. Flos. hi B. Fructus.

TABULA 119.
ASPERULA INCANA.
Asperula foliis senis linearibus incanis, floribus fasciculatis terminalibus pubescentibus.
Rubeola cretica incana, floribus purpurascentibus. Tourn. Cor. 5.
Crucianella pubescens. Willd. Sp. FI. v. 1. 602?
In montibus Spbacioticis Cretae. 2/.
Radix sublignosa, fusca, apice caespitosa. Caules plurimi, palmares aut spithamaei,
adscendentes, subsimplices, foliosi, quadranguli; basi dense villoso-incani; superne
glabriusculi. Folia saepitis sena, semiuncialia vel paulo longiora, erecto-recurva,
linearia, acuta, subrevoluta, utrinque dense tomentoso-incana. Flores terminales,
fasciculati, erecti, incarnati, subsessiles. Calyx obtuse quadridentatus, pilosus.
Corollae tubus filiformis, elongatus, pubescens; limbus bypocrateriformis, obtu-
siusculus. Stamina e fauce parum prominentia, antheris sanguineis. Stylus fili-
formis, apice furcatus. Fructus glaber.

e, A. Flos.

B. Germen calyce orbatum, et stylus.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list