Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 67
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0067
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRANDRIA MONOGYNIA.

17

TABULA 120.
ASPERULA LUTEA.
Asperula foliis quaternis linearibus glabris, caule erecto, floribus fasciculatis pu-
bescentibus subaristatis.
Rubeola cretica saxatilis frutescens, flore flavescente. Tourn. Cor. 5 ?
In monte Parnasso. 9/.
Radix lignosa, luteo-albicla; apice ramosa, multifida, et caespitosa; cortice molli, fun-
goso. Caules numerosissimi, erecti, pedales, foliosi, glabri; basi ramosi. Folia
quaterna, ereetiuscula, linearia, mucronulata, subrevoluta, undique glabra. Flores
fusco-lutei, fasciculati, fasciculis subspicatis. Calyx minutus, quadri dentatus,
pubescens. Corollae tubus clavatus, obsolete pubescens; limbus patens, laciniis
concavis, recurvis, mucronulatis. Stamina in fauce corollae, brevia, antheris fascis.
Stylus apice furcatus. Fructum non vidi.
A. Flos auctus B. Calyx cum stylo.

TABULA 121.
ASPERULA RIGIDA.
Asperula foliis linearibus quaternis; superioribus oppositis, floribus sparsis, caule
diffuso pubescente, fructu glabro.
In Cretae collibus et campis, Junio florens. 0/.
Radix lignosa, fusco-rufescens, caespitosa; cortice rnolliusculo. Caules numerosi, diffusi,
spithamaei vel pedales, ramosi, foliosi, quadranguli, rigiduli, obsolete pubescentes
sive scabriusculi. Folia brevia, linearia, acuta, scabriuscula; inferiora quaterna ;
superiora opposita, inaequalia. Flores incarnati, subfasciculati, fasciculis termi-
nalibus et lateralibus, sessilibus, paucifloris. Calyx nullus. Corollae tubus superne
ampliatus, glaber; limbus patens, concaviusculus, muticus. Stamina in fauce
corollae, brevia, antheris luteis. Germen glaberrimum. Stylus semibibdus.
Ab Asperula cynanchicd, cui maxime affmis est, differt caule scabriore, magis elongato
et divaricato, florum fasciculis sparsis, paucifloris, corolla non linealA.

VOL. II.

a, A. Flos cum foliis floralibus.

F

B. Germen cum stylo.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list