Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 68
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0068
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
18

TETRANDRIA MONOGYNIA.

TABULA 122.
ASPERULA LITTORALIS.
Asperula foliis linearibus quaternis: margine cauleque scabris, floribus quadrifidis
pilosis, fructu hispido.
Ad maris Euxini littora. 11.
Radice crassa, lignosa, cortice duro, atro-fusco. Caules plurimi, caespitosi, diffusi,
foliosi, quadranguli, pubescentes; basi frutescentes, teretes, flagelliformes, glabrati,
quasi proliferi; apice paniculati, trichotomi. Folia quaterna, approximata, sub-
imbricata, linearia, mucronulata, revoluta, margine denticulato-scabra. Flores
incarnati, terminales, subfasciculati, pedunculis crassis, scabris, foliis floralibus
binis, abbreviatis. Calyx nullus. Corollae tubus cylindraceus, undique pilosus ;
limbi laciniis patentibus, concavis, carinatis, acutis, muticis, glabris. Stamina in
fauce, antheris fusco-purpureis. Germen pilosissimum. Stylus brevis, semibifidus.
Fructus didymus, fusco-purpureus, undique hispidus, utrinque demum umbilicatus
et perforatus, seminibus arcuatis, paululhm distantibus, at longe minus quam in
Sherardia murali.
a, A. Flos cum foliis floralibus. B. Germen auctum cum stylo,
c. Fructus ferb maturus, magnitudine naturali.

TABULA 123.
ASPERULA SUBEROSA.
Asperula foliis linearibus quaternis subincanis, floribus muticis, caulibus adseendentibus
caespitosis, radice suberosi.
In rupibus excelsis. 11.
Radix lignosa, crassa, cortice fusco, crasso, molli et suberoso, superne ramosissima,
caespitosa. Caules numerosissimi, caespitosi, adseendentes vel subdiffusi, plerumque
palmares, dense foliosi, quadranguli, pubescentes, basi ramosi. Folia approximata,
quaterna, linearia, acuta, revoluta, plus miniis incana. Flores roseo-incarnati,
fasciculati, in caulium summitate fere spicati, sessiles. Calyx parvus, quadri-
dentatus, obtusus. Corollae tubus tenue pubescens, superne paulo ampliatus;
limbi laciniis patentibus, ellipticis, obtusis, muticis. Antherce in fauce, atro-
purpureas. Stylus apice furcatus. Germen subincanum.

A. Flos magnitudine auctus.

B. Germen, calyx et stylus.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list