Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 78
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0078
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
20

TETRANDRIA MONOGYNIA.

Radix perennis, sublignosa, caespitosa, fusca. Caules palmares, quandoque spithamaei,
diffusi, adscendentes, foliosi, obtuse quadranguli, glaberrimi; basi subdivisi.
Folia quaterna, patentia, elliptico-lanceolata, obtusa, integerrima, mutica, margine
antrorsum spinuloso-scabra ; summa latiora, sub verticillis reflexa. Verticilli duo in
caulis summitate, multiflori, sertiformes, foliis latioribus suffulti. Pedunculi
dichotomi, quinqueflori, medio bracteas geminas, latas, gerentes, oculo armato
scabriusculi. Flores lutei, quorum centralis, e pedunculi dichotomih, hermaphro-
diticus, quadrifidus, tetrandrus, fertilis; laterales utrinque duo, masculi, quorum
inferior quadrifidus, tetrandrus, superior trifidus, triandrus. Calyx nullus.
Corolla plana, acuta, mutica. Stamina vix corollae longitudine. Stylus bipartitus.
Germen glabrum. Semina magna, glaberrima, reniformia, altero plerumque
abortiente.

A. Pedunculus cum floribus, a verticillo separatus, magnitudine auctd.
B. Pios hermaphroditicus, fertilis.
C, C. Plores laterales masculi, quadrifidi.
T), D. trifidi.
E. Pedunculus fructifer, semine haud maturo.

TABULA 126.
GALIUM APRICUM.
Galium foliis quaternis obovatis uniformibus margine scabris, pedunculis trifidis
aphyllis, caulibus pilosis diffusis.
In Cretae et Archipelagi rupibus frequens. O.
Radix, ut videtur, annua, fusiformis, gracilis. Caules plurimi, palmares aut spitliamsei,
diffusi, graciles, foliosi, quadranguli, pilosi, pilis patentibus, laxis; basi subdivisi.
Folia quaterna, distantia, parva, reflexo-patentia, brevius petiolata, obovata,
obtusa, marginem versus antrorsum aculeata. Verticilli numerosi, axillares, foliis
vix breviores. Pedunculi quatuor in omni verticillo, pilosi, trifidi, triflori, bracteis
destituti. Flores pallide flavi, quorum centralis hermaphroditicus, quadrifidus,
tetrandrus; laterales utrinque solitarii, cpii seriores proveniunt, masculi, trifidi,
trianclri. Calyx nullus. Corolla plana, acutiuscula, mutica. Stamina corol la
breviora. Stylus bipartitus, brevis. Germen glabrum, didymum, nitidum. Semina
glaberrima, reniformia, altero saepius abortiente. Pedicellus partialis fructifer
arcuato-deflexus.
Huic affinis est Volantia pedemontana amicissimi D. Bellardi, Ossem. Botan. 61, Dicis.
Dr. Pl. n. 88 ; a nostrh tamen differt caule retrorsum aculeato, foliis sessilibus,
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list