Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 85
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0085
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRANDRIA MONOGYNIA.

21

ovatis, undique setoso-hispidis, floribus omnibus fere hermaphroditicis, quadrifidis,
fructu didymo. Haec etiam ad Galia proculdubio referenda.
a, A. Pedunculus florifer, floribus lateralibus nondum expansis.
b, B. Idem fructu maturascente, floribus lateralibus expansis.
c, C. Fructus maturus cum pedunculo.

TABULA 127.
GALIUM JUNCEUM.
Galium foliis quaternis obovato-linearibus obtusis glabris, floribus paniculatis congestis,
caulibus erectis laevibus.
Ad sepes et agrorum margines in insula Credi. 1/.
Badia? perennis, repens, ramosa. Caules erecti, pedales vel bipedales, ramosi, stricti,
foliosi, quadranguli, glaberrimi, rigidi. Folia quaterna, patentissima, subaequalia,
brevius petiolata, obovato-linearia, sive anguste cuneiformia, obtusa, mutica,
integerrima, glaberrima. Thyrsi terminales, congesti, multiflori, pedunculis
glabris. Flores ochroleuci, omnes quadrifidi, liermaphroditici, fertiles. Calyx
nullus. Corolla planissima, laciniis ovatis, obtusis, muticis. Stamina corolla
breviora, divaricato-patentia, antberis fuscis. Stylus brevis, bipartitus. Germen
elliptico-didymum, compressum, glabrum. Fructus herbario Sibthorpiano deest,
a, A. Pedunculi cum flore. B. Fructus semimaturus.

TABULA 128.
GALIUM SUBEROSUM.
Galium foliis quaternis lanceolatis acutis glabris, floribus terminalibus ternis, caulibus
diffusis ramosissimis laevibus.
In Cretae montibus ? A.
Radix lignosa, crassissima, cortice molli, fungoso, crasso, rimoso, rufo. Caules
numerosissimi, caespitosi, pedales aut bipedales, undique diffusi, ramosissimi,
divaricati, implexi, quadranguli, glaberrimi; ramulis foliosis. Folia quaterna,
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list