Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 86
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0086
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
22

TETRANDRIA MONOGYNIA.

patentia, remotiuscula, petiolata, lineari-lanceolata, acuta, margine scabriuscula;
summa diminuta. Flores terminales, plerumque terni, viridi-purpurei, sessiles,
bracteolati, bracteolis ovatis, acutis, ciliatis, apice purpureis. Calyx nullus. Co-
rolla quadrifida, laciniis concaviusculis, acutis, muticis. Stamina in fauce, bre-
vissima, lutea. Germen glabrum. Stylus apice bifidus.
A. Apex caulis cum floribus, magnitudine auctA. B. Folia suprema.
C. Bracteae. D. Germen cum stylo.

TABULA 129.
GALIUM APICULATUM.
Galium foliis senis lanceolatis scabriusculis, caule incano, pedunculis trichotomis folio-
losis, corolla apiculatL
In Parnasso et Atho montibus. %.
Raclix lignosa, crassa, rubicunda, cortice tenui, laevi. Caules numerosissimi, caespitosi,
spithamaei, erecto-patuli, ramosi, foliosi, quadranguli, incani; basi fruticulosi.
Folia saturate viridia, patentia, sena, lanceolata, acuta, scabriuscula, integerrima.
Pedunculi ramulos et caulem terminantes, erecti, trichotomi, incani, medio et basi
bracteolati. Bractece parvae, opposite, ovate, acute, subincanae. Flores purpureo-
virescentes, tristes. Calyx nullus. Corollae segmenta ovata, apiculata, apiculo
pallido, recurvo, linea purpurei, transversi, basi notato. Stamina brevia, divaricata.
Stylus brevissimus, bipartitus. Germen glaberrimum.
A. Pedunculum terminalem, tritiorum, indicat, magnitudine aucUi.

TABULA 130.
GALIUM INCANUM.
Galium foliis senis linearibus cauleque incanis, pedunculis tritioris, corolli aristata.
In monte Parnasso. Sibth. apud Flerb. Banks. 2/.
Caules longiiis radicati, caespitosi, foliosi, obtuse quadranguli; basi ramosissimi, diffusi
superne erecti, simplices, vix palmares; undique incani, rubicundi. Folia sena
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list