Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 101
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0101
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRANDRIA MONOGYNIA.

25

Radix simplex, fibrosa, annua. Caules plures, basi subramosi, superne simplices,
spithamaei, patentes vel diffusi, foliosi, tetragoni, angulis acutis, spinuloso-scabris,
aculeis aduncis. Folia sena, unguicularia, patentia, elliptico-lanceolata, obtusius-
cula, mucronulata, utrinque glabra, margine aculeata, subrevoluta, aculeis omnibus
antrorsiim spectantibus. Pedunculi axillares, oppositi, haud foliorum longitudine,
aculeis aduncis asperi, trifidi, triflori, ebracteati. Flores parvi, ochroleuci; laterales
divaricato-cernui, masculi, pistillo omnino nullo ; centralis hermaphroditicus, ro-
bustior. Calyx nullus. Corolla planiuscula, laciniis ovatis, acutiusculis, muticis.
Stamina corolla triplo breviora, curvata. Antherce subrotundae, ochroleucae. Germen
subrotundum, rugosum. Stylus bipartitus, divaricatus. Fructus didymus, in boc
genere fere maximus, tuberculis pyramidatis, suberosis, obtusis, copiosissimis,
undique muricatus.
Hanc speciem, (foliorum margine antrorsum, nec retrorsum, aculeato, fructu magno,
tuberculato, nutante, certe distinctam,) tanquam Galii tricornis FI. Brit. 176.
Engl. Bot. t. 1641, varietatem, leviter attingit celeberrimus Hallerus in Hist. Stirp.
Helvet. v. 1. 319, sub numero 725. Locum sibi nunc jure vindicat in Flora Helvetici,
ut et Scotici, cum Galio spurio Limi. Sp. Pl. 154. Engl. Bot. t. 1871.
A. Pedunculus auctus, cum floribus tribus, quorum laterales, masculi, nondum expansi sunt.
B. Flos masculus.
c. Fructus maturus, magnitudine naturali.

### Eructu (scepius) hispido.
TABULA 134.
GALIUM FLORIBUNDUM.
Galium foliis suboctonis linearibus deflexis scabriusculis, caule divaricato laevi, pedicellis
capillaribus, corolla aristata.
I11 insuhf Cypro. O.
Radix simplex, fibrosa, annua. Caulis spithamaeus, ramosissimus, foliosus, quadran-
gulus, fusco-purpurascens, nitidus, laevis, angulis tantum, in parte inferiori, tactu
scabriusculis; superne patens atque divaricatus, paniculatus, multiflorus. Folia
plerumque octona, apicem caulis versus septena, vel sena, semiuncialia, patenjissima,
plus miniis deflexa, paululum recurva, linearia, revoluta, mucronulata, scabrius-
cula, saturate viridia, demfim fuscescentia. Paniculce terminales, copiosissimae.

VOL. II.

H
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list