Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 102
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0102
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile



TETRANDRIA MONOGYNIA.
trichotomae, divaricatae, capillares, glabrae, fuscae, multiflorae, nudae, nec, nisi basin
versus, bracteatae vel foliolosae. Pedicelli apice incrassati. Flores purpureo-fusci,
parvi. Calyx nullus. Corolla omnino horizontalis vel plana, laciniis elliptico-
oblongis, aristatis, aristis omnibus geniculatis, erecto-in curvatis, albis. Stamina
corolla triplo breviora, adseendentia, capillaria, alba. Antherce subrotundo-didymae,
flavae. Germen subrotundum, purpureo-fuscum, saepius laeve atque glaberrimum ;
interdum, sicut dorsum corollae, pilosissimum, pilis albis, undique patentibus.
Stylus bipartitus, divaricatus, brevis. Fructus subrotundo-didymus, fuscus, nitidulus,
laevis, plerumque nudus, rarius pilosus.
Cum Galio setaceo Lamarck. Encycl. v. 2. 584. F)esfont. Atlant. v. 1. 129, a nobis
nondum viso, pluribus notis convenit, sed distinctum videtur.


a, A. Flores, propriis pedicellis suffulti, magnitudine naturali et auctff.
B. Varietas fructu fforeque piloso,
c, C. Fructus maturus.



TABULA 135.
GALIUM BREVI FOLIUM.
Galium foliis septenis obovatis aristatis scabris, caule villoso, pedunculis trichotomis
terminalibus, coroM aristat&.
Ad littora Caramaniae. Sibth. in Herb. Banks. O.
Radix simplex, elongata, gracilis, fibrosa, annua. Caules pedales, vel altiores, adseen-
dentes, foliosi, quadranguli, undique villoso-scabri; basi subdivisi; apice paniculato-
ramosi. Folia plerumque septena, patenti-recurva, brevia, vix semuncialia, late
obovata, acuminata, aristata, integerrima ; utrinque, et imprimis margine, antror-
sum aculeato-scabra; basi attenuata, quasi petiolata. Paniculce terminales, parvae,
trichotomae, piloso-scabrae, rarifls glabratae; basi foliolosae. Flores ochroleuci, parvi.
Calyx nullus. Corolla prorsus horizontalis, laciniis elliptico-oblongis, aristatis,
aristis geniculatis, erectis, albidis, longitudine dimidii laciniarum. Stamina corolla
triplo vel quadruplo breviora, erecto-incurva, filiformia, alba. Antherce subrotundae,
luteae. Germen clidymum, undique hispidum, setis incurvato-aclscendentibus, canis.
Stylus bipartitus, staminibus brevior. Fructus didymus, fuscus, undique setoso-
bispidus.
A, A. Flos, duplici sub aspectu, auctus.
B. Fructus maturus.

mmm
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list