Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 107
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0107
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRANDRIA MONOGYNIA.

27

TABULA 136.
GALIUM GRtECUM.
Galium hirtum, foliis subsenis lineari-lanceolatis muticis, paniculis lateralibus tri-
cbotomis, caulibus basi lignosis.
G. graecum. Linn. Mant. 38. Willd. Sp. Pl. v. 1. 600.
G. montanum creticum. Alpin. Exot. 167- t. 166.
Aparine graeca saxatilis incana tenuifolia. Tourn. Cor. 4.
In Cretae et montis Parnassi rupibus. 7/.
Radix lignosa, crassa, tortuosa, cortice dilute fusco, molli et suberoso, apice multiceps,
ramosissima. Caules numerosi, caespitosi, erectiusculi, palmares aut spithamaei;
basi lignosi, ramosi ; superne simplices, foliosi, stricti, pilosi, obtuse quadranguli,
multiflori. Folia plerumque sena, approximata, erecto-subpatentia, haud semun-
cialia, saepius longe breviora, lineari-lanceolata, stricta, rigidula, obtusa, mutica,
revoluta, integerrima, carinata, glaucescentia, undique hirta ; infima marcescentia,
persistentia, albido-rufa. Paniculce axillares, oppositae, partem caulis superiorem
obtegentes, foliis tripld vel quadruplo longiores, erecto-patentes, capillares, tricho-
tomae, hirtae, foliosae; quandoque compositae aut ramosae. Pedunculi rigiduli,
apice incrassati, erecti. Flores parvi, fusco-lutei. Calyx nullus. Corolla horizon-
talis, planiuscula, laciniis ellipticis, mucronulatis, apice subdeflexis. Stamina
filiformia, recurva, corolla triplo breviora. Antherce didymae, flavae. Germen
didymum, subdepressum, pilis longissimis, canis, adscendentibus, undique vestitum.
Stylus bipartitus, patens, staminibus brevior. Fructus parvus, fuscus, reliquis
hirsutior.

a, A, A. Flos, magnitudine naturali et auct&.
b, B. Fructus haud maturus, cum pedicello.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list