Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 108
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0108
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
28

TETRANDRIA MONOGYNIA.

VALANTIA.
Linn. Gen. Pl. 343. Juss. 197.
Galium hispidum. Gcertn. t. 24.
Corolla monopetala, plana, supera. Receptaculum commune triflorum,
monocarpum. Flores laterales masculi, trifidi. Semina tecta.

TABULA 137.
VALANTIA MURALIS.
Valantia fructu lobato angulis clentato-fimbriatis, verticillis confertis.
V. muralis. Linn. Sp. Pl. 1490. Brot. Lusit, v. 1. 207- Athon. Pedem, v. 1. 10.
V. annua quadrifida verticillata, floribus ex viridi pallescentibus, fructu echinato. Mich.
Gen. 13. t. 7.
Cruciata nova romana minima muralis. Column. Ecphr. 298. t. 297- f- 2.
Rubia quadrifolia, verticillato semine. Bauli. Hist. v.3. 718.
Galium floribus masculis trifidis, pedunculo communi cristato, foliis ciliatis. Zinn.
Goetting. 233.
In monte Hymetto prope Athenas, et in montibus Argolicis. O .
Radix simplex, parva, fibrosa, annua. Caules plures, subpalmares, adscendentes, obtuse
quadranguli, scabriusculi, pallescentes, nitidi; basi subdivisi; superne simplices ;
undique dense foliosi atque floriferi. Folia quaterna, approximata, deflexa, fere
trilinearia, obovata, obtusiuscula, mutica, integerrima, plana, utrinque plus minus
piloso-scabra, oculo armato granulata, vel obsolete papillosa. Flores in singuli folii
axilla sessiles, solitarii, inde quasi verticillati, parvi, luteo-virescentes. Receptaculum
commune pedunculiforme, postice gibbosum, glabrum ; superne cristatum; antice
deflexum, trilobum, lobis cristatis, dentatis, unifloris. Flos centralis major,
quadrifidus, hermaphroditicus ; laterales masculi, trifidi, triandri. Calyx nullus.
Corollae laciniae late ovatae, uniformes, patentes, muticae. Stamina filiformia, curva,
corolla duplo breviora. Anthcrce sxd)rotundae, luteae. Stylus bipartitus, longitudine
vix filamentorum. Fructus aspectu peculiaris, e receptaculo communi persistente,
aucto, pallidd fuscescente; basi superne gibbosus; medio declinatus, seminiferus ;
apice coronatus, multidentatus ; antice trilobus, lobis dentato-cristatis, vel fimbriatis.
Semen tectum, solitarium, obovatum, fuscum, laeve.

/
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list