Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 113
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0113
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile

TETRANDRIA MONOGYNIA.
Hoc genus, male, ni fallor, cum Galiis polygamis a Linnaeo, Jussieuo, aliisque confusum,
pericarpio spurio, e receptaculo vel pedunculo communi persistente, orto, differt.
Seminum rudimenta in germine revera bina sunt, ut in affinibus.
«, A. Receptaculum flores tres sustinens, quorum laterales omnino masculi.
b, B. Fructus maturus. C. Semen.

TABULA 138.
VALANTIA HISPIDA.
Valantia fructu hispido, verticillis remotiusculis.
V. hispida. Linn. Sp. Pl. 1490. Desfont. Atlant. v.2. 389-
Galinm floribus masculis trifidis, omnibus plantae partibus hispidis. Zinn. Goetting. 233.
In Cretae montibus. O.
Priore duplo major. Radix simplex, parva, fibrosa, annua. Caules plures, spithamaei,
adscendentes, quadranguli, setoso-hispidi, foliosi, virides; basi ramosi, ramis
oppositis; superne simplices. Folia quaterna, deflexa, saturate viridia, unguicularia,
obovato-oblonga, obtusa cum exiguo mucrone, integerrima, planiuscula, utrinque
setoso-scabra. Flores axillares, solitarii, ut in praecedente, triste flavescentes.
Receptaculum commune oblongum, arcuato-deflexum, undique muricato-setosum;
supra gibbosum; subtiis fornicatum ; antice tricorne, triflorum, cornibus post flo-
rescentiam infractis. Florum facie et structuri cum priore specie omnino convenit.
Fructus sursum gibbosus, angulosus, hispidus. Semen in nostris exemplaribus certe
solitarium, subrotundum, fuscum, basi punctatum, in centro fructus reconditum,
nec apici cornu insertum, ut a Gsertnero delineatur.
A. Receptaculum cum floribus lente auctis.
B. Idem, delapso flore centrali, relictis lateralibus masculis, parum serioribus.


VOL. 11
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list