Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 114
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0114
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
30

TETRANDRIA MONOGYNIA.

CRU CIANELLA.
Linn. Gen. Pl. 52. Juss. 197. Gcertn. t. 24-
Corolla monopetala, infundibuliformis ; tubo filiformi; limbo unguiculato.
Involucrum diphyllum. Stigmata inaequalia. Semina linearia.

TABULA 139.
CRUCIANELLA LATIFOLIA.
Crucianella caule patenti, foliis quaternis elliptico-lanceolatis, floribus spicatis.
C. latifolia. Iinn. Sp. Pl. 158. Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 1. 241. Schmidel'. Ic. 87*
t. 23, 24.
Rubia spicata cretica. Cius. Hist. v. 2. 177- Ger. Em. 1119-
Rubeola latiore folio. Tourn. Inst. 130.
In Cretae umbrosis frequens, et in Laconia. O.
Pcidix simplex, parva, fibrosa, annua. Caulis e basi ramosissimus, undique diffusus,
ramis mox adscendentibus, fere pedalibus, oppositis, subdivisis, foliosis, tetragonis,
angulis scabris, geniculis tumidiusculis. Folia quaterna, patentissima, parum
inaequalia, elliptico-lanceolata, acuta, integerrima, utrinque glabra; margine tantum
spinuloso-scabra; basi angustata : inferiora abbreviata et rotundata. Spicee in
ramorum apicibus elongatis, nudis, solitariae, erectae, triunciales, simplices, gracil-
limae, multiflorae. Bractece per paria oppositae, adpressae, subimbricatae, oblongae,
acutae, carinatae ; margine albae, scariosae, denticulato-scabrae. Involucra diphylla,
bracteis simillima, sed angustiora, paulidumque breviora. Perianthium superum,
obsoletum. Corolla bracteis longior, ochroleuca; tubo gracili; laciniis quatuor,
ovatis, apice purpurascentibus, mucronulo brevi, erecto, pallido. Stamina in fauce,
antheris luteis. Germen oblongum, compressum, laeve. Stylus tubo brevior, apice
bifidus, laciniis longitudine valde inaequalibus, secundis. Stigmata capitata, parva.
Semina elliptico-linearia, compressa, fusca, maculata, apice marginata.
u, A. Bractea, magnitudine naturali et auct&. d. Fructus maturus.
b, B. Flos, cum involucro diphyllo. e, E. Semen seorsi m.
C. Germen cum stylo.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list