Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 133
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0133
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRANDRIA MONOGYNIA.

35

In Peloponnesi, et insularum Graecarum, apricis aridis vulgatissima. %.
Radioc fibrosa, perennis. Caulis nullus. Folia magnitudine et numero varia, radicalia,
patentia, lanceolata, acuta, plana, concinne denticulata; denticulis remotis, uni-
formibus, quandoque rarissimis; utrinque pilosa, quinquenervia ; nervis lateralibus
subinde obsoletis; basi attenuata in petiolum canaliculatum, marginatum. Scapi
plures, axillares, solitarii, adscendentes, teretes, simplicissimi, pilis erectis vestiti,
foliis duplo plerumque longiores, basi villis densissimis, sericeis, mollibus intertexti.
Spicee solitarias, terminales, erectae, ovatae, vel elongato-cylindraceae, pilosissimae,
albidae, densae, multiflorae. Calycis laciniae inaequales, gibbosae, acutae, pilosissimae.
Corolla calyce duplo longior; tubo albido, superne dilatato; limbo patentissimo,
aequali, laciniis ovatis, acuminatis, albidis, nervo rubro. Stamina capillaria, alba,
longissime exserta, antberis subrotundis, muticis, versatilibus, flavis. Germen par-
vum, oblongum. Stylus glaber, corolla parum longior. Stigma acutum. Capsula
gracilis, tenuissima. Semina solitaria, fusca, nitida, subcylindracea, utrinque
obtusa, hinc sulcato-umbilicata, illinc convexa.
a, A. Flos, calyce orbatus, magnitudine naturali et triplo aucta.
jB. Calyx e£tdem proportione auctus, cum pistillo,
c, C. Semen.

TABULA 145.
PLANTAGO ALBICANS.
Pi ,antago foliis lanceolatis obliquis undulatis villosis, spic& cylindrace&laxiuscula, scapo
tereti foliis longiore.
P. albicans. Linn. Sp. FI. 165. Willd. Sp. FI. v. 1. 645.
P. angustifolia albida hispanica. Toum. Inst. 127-
Holosteum hirsutum albicans majus et minus. Bauli. Fin. 190.
H. salmanticense majus. Cius. Hist. v. 2. 110.
Iu Samo, aliisque Archipelagi insulis, sed rarius. In Peloponneso etiam legit Sibthorp. 1}.
Radix perennis, sublignosa, esespitosa. Caules brevissimi, adeo ut fere nulli. Folia
subradicalia, numerosa, patenti-recurva, spithamasa, vel breviora, lineari-lanceolata,
acuta, integerrima, oblique torta, undulata, glaucescentia, pilis mollibus tenuissimis
villosa, tri-seu quinque-nervia; basi in petiolum canaliculatum elongata. Scapi plures,
erecti, stricti, foliis duplo circiter longiores, teretes, dense lanati, imprimis cum
tenelli et incurvati primo erumpan t, pilis patentibus, subintricatis. Spica cylindracea,
gracilis, multiflora, mox laxiuscula vel strigosa. Bractece sub singulo flore solitarim,
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list