Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 134
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0134
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
i n uiijLijjL i»ll|i"">i)pi''i| t iinrririii iiirr rOT in



TETRANDRIA MONOGYNIA.

late ellipticae, obtusae, concavae, margine membranaceae, longitudine calycis; dorso
pubescentes vel pilosae. Calyx quadripartitus, laciniis aequalibus, bracteae omnino
simillimis. Corolla calyce paulo longior, limbo deflexo, dilute fusco. Filamenta
rubra. Antherce pendulae, ovatae, flavae, basi emarginatae, apice mucronatae. Stylus
staminibus dupld brevior, undique hirsutus.

A. Bractea, duplo fere aucta. B. Calyx seorsim.
C. Flos, dempto calyce, cum staminibus et stylo.

TABULA 146.

PLANTAGO BELLARDI.

Plantago foliis lineari-lanceolatis planis pilosis, scapo tereti hirsuto, spicfi cylindracea,
bracteis mucronatis.
P. Bellardi. Allion. Pedem, v. 1. 82. t. 85. f. 3. Vahl. Symb. fasc. 2. 31. Willd. Sp. Pl.
v. 1. 646.
Holosteum salmanticum pusillum annuum. Grisl. Virid. 50.
Leontopodium creticum aliud. Cius. FList. v. 2. 112.

In cacumine montis Olympi Bithyni, nive peracth florens. O.

Radix fibrosa, annua, nec perennis. Caulis nullus. Folia numerosa, radicalia, paten-
tissima, lineari-lanceolata, acuta, bi- triuncialia, vel omnino integerrima, vel apicem
versus subdentata, plana, pilosa, trinervia; basi attenuata. Scapi plurimi, erecti,
foliis parum altiores, subinde breviores, teretes, firmi, pilis patentissimis hirsuti.
Spica uncialis, vel paulo longior, cylindracea, crassiuscula, obtusa, densa, multiflora.
Bractece basi ovatae, apice elongatae, mucronatae, patentes, calyce longiores, hirsutae.
Calyx hirsutus, laciniis ovatis, acuminatis, inaequalibus, quarum duae exteriores
majores, crassiores, concavae, reliquas amplectentes. Corolla calyce paulum longior,
acutissima, flavescens. Filamenta alba. Antherce flavidae, bilobae, appendiculo mem-
branaceo, bilobo, pallido. Stylus glaber. Semina solitaria, punetulata.

a, A. Flos integer, magnitudine naturali et quadruplb auct&.
C. Idem auctus, arte expansus, cum germine et stylo.

b. Calyx.
d, D. Semen.

I
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list