Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 142
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0142
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
38

TETRANDRIA MONOGYNIA.

Radix perennis, elongata, fibrosa. Herba magnitudine maxime variabilis, acaulis. Folia
caespitosa, copiosa, linearia, obtusiuscula, subcarnosa, canaliculata, subinde pilosa;
margine vel prorsus integerrima, vel laxe dentata; basi lanata, vix angustata. Scapi
pauciores, adscendentes, foliis duplo plerumque longiores, teretes, pilosiusculi.
Spica cylindracea, gracilis, densa, multiflora. Bractece sub singulo flore solitaiiae,
late ovatae, concavae, plus mineis acutae, margine membranaceae, calyce breviores,
subpilosae. Calycis laciniae subaequales, ellipticae, margine membranaceae. Corolla
calyce paulo longior, albida. Filamenta alba. Antherce pendulae, ovatae, flavae,
basi e marginatae, apice mucronulatae. Stylus staminibus duplo brevior, hirsutus.
Structura floris Plantagini albicanti proxima est.
a. Flos bracted suffultus. B. Flos triplo auctus. C. Bractea seorsim.

## Caule ramoso, folioso.
TABULA 149.
PLANTAGO PSYLLIUM.
Pl antago canle ramoso herbaceo, foliis subdentatis recurvatis, capitulis aphyllis.
P. Psyllium. Linn. Sp. Pl. 167- Willd. Sp. Pl. v. 1. 650.
Psyllium majus erectum, Tourn. Inst. 128.
YvXXiov Diosc.
■FuAAo^opTov hodie.
In vineis Graeciae et Archipelagi frequens. q.
Radix annua, fibrosa. Caulis solitarius, erectus, strictus, subpedalis, teres, pubescens,
undique foliosus et florifer, ramis paucis, brevibus, oppositis, simplicibus. Folia
opposita, sessilia, uncialia vel paulo longiora, patenti-recurva, lineari-lanceolata,
acuta, plana, scabra ; basi attenuata, integerrima; ultra medium parcissime dentata.
Pedunculi axillares, plerumque solitarii, rari iis bini, unciales, teretes, piloso-scabri,
simplicissimi. Capitula subrotunda, vel ovata, multiflora. Bracteas ovato-lanceolatm,
pilosae, calyce paulo longiores, margine membranaceae. Calycis laciniae fere aequales,
ellipticae, obtusae, concavae, carin5 viridi, pilosi, margine membranaceo, albo.
Corolla calyce duplo longior, ochroleuca, laciniis ovatis, acuminatis. Filamenta limbo
duplo longiora, rubicunda. Antherce albidae, pendulae, subrotundae, bilobae, cum
appendiculo exiguo, obtuso, membranaceo, terminali. Stylus hirsutus, staminibus
dimidio brevior. Capsula obovata, membranacea, prope basin circumscissa, bilocu-
laris. Semina solitaria, oblonga, saturate fusca, nitidissima, intus canaliculata et
umbilicata.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list