Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 11
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0011
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
BECAJVBRIA B1GYJVIA.

TABULA 401.
DIANTHUS CRINITUS.
Dianthus floribus solitariis, squamis calycinis ovalibus mucronatis tubo triplo brevioribus,
petalis multifidis radiantibus imberbibus.
D. crinitus. Sm. Tr. of Limi. Soc. v. 2. 300. Willden. Sp. Pl. v. 2. 678.
Caryophyllus orientalis minimus, tenuissime laciniatus, flore purpureo, vel albo. Tonrn.
Cor. 23. Herb. Tourn.
In insubi Cypro. %.
Radix lignosa, teres, crassa, longissime descendens; apice multiceps, dense caespitosa. Herba
glauca. Caules copiosi, spithamaei, adscendentes, vel suberecti, simplices vel divisi, fo-
liosi, angulati, scabriusculi; superne glabrati. Folia uncialia, linearia, rigida, canali-
culata, mucronato-pungentia, scabriuscula, uninervia, margine incrassata, integerrima,
vel paululum denticulata: infima basi connata, vaginantia, membranacea, tenuissimi
ciliata. Flores solitarii, erecti, bracteati, in speciminibus Sibthorpianis nivei. Bractece
elliptico-lanceolatae, acuminatae, a flore plus mimis remotae. Calyx cylindraceus, gra-
cilis, undique striatus, acute dentatus; squamis ovalibus, mucrone subulato, exsiccatione
patentiusculo, interioribus praecipue apice sulcatis. Petalorum ungues lineares, an-
gusti, virentes; laminae ad basin fere multifido-capillares, eleganter radiantes, disco
parvo, glaberrimo, immaculato. Stamina vix unguium longitudine, albi, antheris lac-
teis. Germen cum petalis staminibusque elevatum, cylindraceum, stylis filiformibus,
longitudine vix staminum. Capsula cylindracea, laevis, quadrivalvis. Semina subro-
tunda, complanata, fusca.
Caules uniflori, vel biflori, subinde quadriflori. Flores, monente Tournefortio, quandoque
purpurei.

a. Calyx. b. Petalum,
c. Stamina cum pistillo. d. Capsula,
e. Semen.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list