Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 12
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0012
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
2

DECANDRIA DIGYNIA.

*** Caules scepe uniflori, herbacei.
TABULA 402.
DIANTHUS SERRATIFOLIUS.
Dianthus caulibus unifloris, radice multicipite lignosi, squamis quaternis, petalis dentatis
imberbibus, foliis serratis pungentibus.
In monte Hymetto prope Athenas. 'U.
Radix lignosa, teres, longissima, superne ramosissima, multiceps, dense caespitosa. Caules
simplicissimi, stricti, vix pedales, laeves. Folia subulata, rigida, mucronato-pangentia,
glauca, uninervia, canaliculata, carinata, uncialia vel paulo longiora; margine, carinaque
apicem versus, denticulato-serrata; radicalia conferta, numerosa, undique patula;
caulina opposita, distantia, abbreviata, erecta. Flores praecedente minores, terminales,
solitarii, erecti, bracteis duabus parvis, elliptico-oblongis, acutis, a flore pauiulum di-
stantibus. Calyx haud uncialis, apicem versus angustatus, a basi ad summitatem stri-
atus, dentibus obtusiusculis cum acumine ; squamis quatuor, tubo ultra duplo brevi-
oribus, obo vatis, mucronulatis, ab apice ad medium usque sulcatis. R et alorum laminae
anguste cuneatae, laeves, imberbes, apice profunde et acute dentatae ; supra incarnatae ;
subtus spadiceae; unguibus linearibus, carinatis. Stamina unguibus breviora, alba.
Germen parvum, gracile. Styli staminibus longiores, stigmatibus prominentibus, spi-
r aliter tortis, corolla vix brevioribus. Capsula rigida, obtusa, quadri valvis. Semina
obovata.
a. Folium subtus conspectum. b. Calyx.
c. Petalum superne. d. Idem infernb.
e. Stamina cum pistillo. f. Capsula.
g. Semen.

TABULA 403.
DIANTHUS STRICTUS.
Dianthus caulibus unifloris, squamis quaternis, petalis crenatis imberbibus, foliis planis
obtusiusculis margine scabris.
In monte Atho. Q/.
Radix multiceps, surculis filiformibus, subdivisis, casspitosis, laxiusculis. Caules solitarii,
spithammi, erecti, stricti, simplicissimi, uniflori, foliosi, quadranguli, glaberrimi. Folia
uncialia, lineari-lanceolata, obtusiuscula, mucronulata, plana, glaucescentia, utrinque
glabra; margine scabra; subtus trinervia; radicalia conferta, basi quinquenervia.
Flores terminales, solitarii, rectissimi, parvi. Bractea; bime, calyci approximate, lan-
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list