Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 21
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0020
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)

0.5
1 cm
facsimile
DECANDRIA DIGYNIA.

3

ceolatae, acutae. Calyx uncialis et ultra, gracilis, supra basin aliquantulum constrictus,
undique striatus ; dentibus rubris, elongatis, acuminatis; squamis quatuor, tubo triplo
vel quadruplo brevioribus, obovato-cuneiformibus, apice sulcatis, cuspidatis. Petalorum
ungues angusti, albi; laminae parvae, obovatae, ultra medium crenatae, albae, disco le-
viter incarnato, imberbi, lineola centrali rubicundi. Stamina exserta, alba. Germen
cylindraceo-oblongum. Styli staminibus subaequales. Capsula nobis deest.
a. Calyx. b. Petalum superne,
c. Stamina et pistillum.

TABULA 404-
DIANTHUS GRACILIS.
Dianthus caulibus unifloris, squamis mucronatis subsenis, petalis crenatis barbatis, foliis
acuminatis margine scabris.
In monte Atho. 11.
Caules pedales vel bipedales, simplices, laxe adscendentes, graciles, quadranguli, undique
foliosi, glabri, uniflori. Folia lineari-lanceolata, acuta, bi-triuncialia, trinervia, glau-
cescentia, utrinque glabra, margine scabriuscula; inferiora marcescentia, demfim, disco
soluto, evanida, nervis et basi relictis. Flos erectus, roseus, diametro vix uncialis.
Calyx haud uncialis, acute dentatus, a summitate ad medium usque deorsiim sulcatus,
cseterum laevis. Squamee quatuor, vel, e bracteis forsitan subjunctis, interdum sex,
elliptico-oblongae, apice striatae, acumine tenui, siccitate patenti. Petalorum ungues
virentes, superne sensim dilatati; laminae cuneiformes, inaequaliter dentatae, basi bar-
batae ; subtus pallidae. Stamina et pistillum receptaculo proprio elevata, albida, un-
guibus longiora.
a. Flos subtus conspectus. b. Petalum e parte superiori.
c. Stamina cum pistillo et receptaculo proprio. d. Pistillum seorsim.

TABULA 405.
DIANTHUS LEUCOPHAEUS.
Dianthus caulibus unifloris, squamis quaternis, petalis tridentatis imberbibus, foliis ovato-
lanceolatis basi quinquenervibus.
In montis Olympi Bithyni summitate. 71.
Radix lignosa, alte descendens, longissima, teres, nodosa; supra ramosissima, multiceps.
Caules caespitosi, palmares, erecti, vel adscendentes, simplicissimi, dense foliosi, qua-
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list