Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 22
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0021
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DECANDRIA DIGYNIA.
dranguli, glabri, uniflori. Folia vix uncialia, numerosa, subimbricata, glauco-viridia,
lato-lanceolata, acuta, trinervia, glabra; margine scabra; basi qumquenervia. Flores
terminales, solitarii, erecti, pedunculati, ebracteati, diametro semunciales. Calyx
ovatus, undique striatus, glaber, aeneo-fuscus, acute* dentatus ; squamis quatuor, ob-
ovato-cuneiformibus, tubo duplo brevioribus, aeneis, sulcatis, breviiis mucronatis, earini
virenti. Petalorum ungues dilatati, albidi; laminae haud multum latiores, obovatae,
glabrae; apice tridentatae ; supra niveae, immaculatae ; subtus ferrugineo-fuscatae, co-
lore longitudinaliter quasi dimidiato, hinc saturatiore, illinc pallidiore. Stamina alba,
quorum quinque duplo longiora, exserta. Germen obovatum. Styli staminibus bre-
viores. Stigmata spiraliter contorta. Capsula ovato-cylindracea, obtusa, quadrivalvis,
rigida, calyce brevior. Semina subrotunda, fusca.
a. Calyx. b. Petala cum staminibus pistilloque.
c, C. Pistillum.

# # # # Frutescentes.
TABULA 406.
DIANTHUS ARBOREUS.
Dianthus caule lignoso, floribus fasciculatis, squamis numerosis obtusissimis retusis, foliis
linearibus glaucis.
D. arboreus. Linn. Sp. FI. 590; excluso Tournefortii synonymo. Willden. Sp. Pl. v. 2. 683 ;
exclusa varietate.
Caryophyllus arborescens creticus. Bauli. Pin. 208. Prodr. 104. Tourn. Inst. 331.
C. arboreus sylvestris. Alpin. Exot. 39- t. 38.
Betonica coronaria arborea cretica. Bauh. Hist. v. 3. p. 2. 328.
In Cretae rupibus maritimis. 1?.
Caulis tripedalis, vel altior, erectus, lignosus, ramosus, crassitie digiti; cortice nigro, tuber-
culato, vel subannulato; ramulis terminalibus, fastigiatis, dense foliosis; floriferis elon-
gatis, spithamaeis, erectis, teretibus, geniculatis, laxiiis foliosis, glaucis, glabris, corym-
boso-multifloris. Folia opposita, sesquiuncialia, linearia, acuta, subp ungentia, integer-
rima, carnosa, glauca, glabra; supra canaliculata; subtus convexa ; basi in petiolos
breves, connatos, ciliatos, decurrentia ; persistentia, emarcida. Stipulce nui Ire. Flores
aggregati, corymbosi, erecti, formosi, odori, foliis sensim diminutis, confertis, quasi brac-
teati. Calyx uncialis, minus quam folia glaucus, undique striatus ; dentibus pubes-
centibus ; squamis octo vel decem, arcte imbricatis, fere cuneiformibus, retusis, cuspi-
datis, apicem versus sulcatis, margine tenuissime fimbriatis. Petalorum ungues calyce
longiores, laxe patentes, lineares, albidi; laminae rotundato-cuneiformes, roseae, undi-
que fere dentatae ; basi pilosae, lineisque tribus sanguineis notatae ; subtus pallescentes.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list