Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 27
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0026
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DECANDRIA DIGYNIA.

5

Stamina unguibus longiora, antberis caeruleo-incarnatis. Germen ovato-oblongum.
Styli longitudine staminum ; stigmatibus divaricatis, supra pubescentibus. Fructus in
exemplaribus nostris desideratur.
Elegantem hunc fruticem, a cultoribus jamduddm avide expetitum, in horto Dominae Banks,
praeteriti aestate, 1321, laete vigentem vidi; una cum Mor in a persica, et pluribus aliis
rarissimis stirpibus, nunc recordationis eheu ! et amoris causa, huic illustrissimae foe-
minae, ut et omni verae scientiae studioso, carissimis.
a. Calyx. b. Petalum. c. Pistillum.

TABULA 407.
DIANTHUS FRUTICOSUS.
Dianthus caule lignoso, floribus fasciculatis, squamis ellipticis acuminatis numerosis, foliis
obovato-lanceolatis obtusis.
D. fruticosus. Linn. Sp. FI. 591.
D. arboreus /3. Sm. Tr. of Linn. Soc. v. 2. 303. Willden. Sp. FI. v. 2. 684.
Caryophyllus graecus arboreus, leucoii folio peramaro. Tourn. Cor. 23. It. v. 1. 70, cum
icone.
In insulae Seriphi rupibus, at rarissime. In insula Creta. I?.
Habitus omnino, et caulis, praecedentis. Folia vero latiora, obovato-lanceolata, obtusa, mu-
tica, saturate viridia, parumque glauca, petiolis vix ciliatis. Calyx ut in priore, at
squamis plerumque senis tantum, obovatis, longius mucronatis, minus fimbriatis. Flores
speciosiores. Petalorum laminae basi albidae, pilosae, lineis tribus atro-purpureis ; disco
saturate sanguineae, circumferenti^ roseae. Stamina, ut et stigmata, incarnata. Capsula
cylindracea, calyce longior, aureo nitens, rigida, quadrivalvis, valvulis obtusis, apice
recurvis.
Species in hoc genere formosissima, valdeque notabilis, a praecedente proculdubio, colore
et formk foliorum, ne dicam squamarum numero et figura, distincta. In hortis max-
imopere desideratur. Parisiis olim, e seminibus Tournefortianis, culta fuit, at saeva
hyeme, anno 1739-40, periisse traditur.
a. Calyx. 6. Petalum subtds.
c. Idem superni. d. Stamina cum pistillo.

VOL. V.

c
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list