Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 33
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0032
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DECANDRIA TRIGYNIA.

7

dilatati, longitudine calycis, pallidi, appendiculis binis, erectis, floris faucem coronanti-
bus; lamince bipartitae, rubrae, quandoque albae, laciniis linearibus, obtusis, subdeflexis.
Stamina capillaria, unguium longitudine, alba. Germen oblongum. Styli tres, breves,
basi gibbi, stigmatibus longitudine staminum, linearibus, intus pubescentibus. Capsula
ovata, laevis, receptaculo proprio brevissimo elevata. Semina lunulata, plumbea, mi-
nutissime corrugata.
a. Calyx. b. Flos calyce orbatus, arte expansus.
c, C. Pistillum. d. Capsula cum receptaculo proprio, et calycis fragmento,
e. Semen.

TABULA 409.
SILENE VESPERTINA.
Silene petalis bipartitis rotundatis; appendiculis acutis, calycibus pubescentibus, foliis spa-
tulatis, caulibus diffusis.
S. vespertina. Retz. Obs.fasc. 3. 31. Willden. Sp. Pl. v. 2. 699. Ait. Hort. Kew. ed. 2.
v. 3. 91. Curt. Mag. t.677-
S. bipartita. Desfont. Atlant. v. 1. 352. t. 100.
S. ciliata. Willden. Sp. Pl. v. 2. 692, excluso synonymo.
S. decumbens. Bernard. Sic. cent. 1. 75. t.Q.
Lychnis marina hirsuta purpurea, leucoji folio. Barrel. Ic. t. 1010, male.
L. marina minor pubescens, amplo flore rubro sulcato, folio oblongo-rotundo, repens. Cupan.
Panph. ed. 1. v. 1. t. 180, exempl. nostr. v. 2. t. 151, ex Bernard.

In insula Zacyntho ; etiam in Graeciae littoribus haud rara. O.

Radix cylindracea, annua. Caules plures, undique diffusi, vel suberecti, longitudine varii,
spithamaei vel pedales, foliosi, geniculati, teretes, rubicundi, dense at brevissime pu-
bescentes, parum ramosi, apice racemosi, rarissime semel dichotomi. Folia spatulata,
vel obovata, acuta, integerrima, subcarnosa, laete viridia, uninervia, utrinque dense
pubescentia; basi angustata, elongata in petiolos connatos, margine membranaceos,
ciliatos. Racemi terminales, quinque-octoflori, solitarii, simplices, secundi. Pedunculi
calycibus breviores, pubescentes. Calyx obovatus, decemcostatus, dense pubescens,
interdum villosus. Petalorum lamince ad basin fere bipartitae, laciniis rotundatis ; ap-
pendiculis acutis, connatis; ungues calyce longiores. Stamina quinque exserta, quin-
que unguibus breviora. Germen parvum, ellipticum. Styli breves. Stigmata sta-
minibus breviora. Receptaculum proprium longitudine dimidii fere calycis, pubescens,
pentagonum. Capsula ovata, calyce vestita, ad medium usque sexdentata. Semina
rotundata, complanata, fusca.
Miror quod a Tournefortio nullibi designata videtur.

a. Calyx.

b. Apex pedunculi, cum receptaculo proprio, petalo, stamine et pistillo.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list