Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Seite: 34
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0033
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
8

DECANDRIA TRIGYNIA.

TABULA 410.
SILENE DISCOLOR.
Silene petalis bipartitis angustatis; appendiculis emarginatis, calycibus villosis, foliis
obovatis, caulibus diffusis.
In insuis Cypro. O
Radix teres, albida. Herba pallide virens, undique hirsuta, viscida, multicaulis, vix spi-
thamaea. Caules diffusi, superne saepe bifidi, vix unquam dichotomi, crassiusculi, te-
retes, foliosi, rubicundi, apice spicati, parfim racemosi. Folia obovata, obtusa, convexa;
basi villosa, subpetiolata, connata. Flores brevissime pedunculati, erecti, bracteis binis,
parvis, ovato-lanceolatis, inaequalibus. Calyx clavatus, dense villosus. Petalorum
ungues sursum dilatati; appendiculas divaricatae, emarginatae, albae ; laminas bipartitae,
laciniis lineari-oblongis, obtusis, supra incarnatis, subtus virescentibus, venosis. Re-
ceptaculum proprium calyce triplo vel quadruplo brevius. Stamina cum stylis calyce
inclusa. Capsula ovata, laevis, ore sexdentato.
a. Calyx. b. Elos, avulso calyce.
C. Petalum auctum. d. Pistillum.

TABULA 411.
SILENE THYMIFOLIA.
Silene petalis bipartitis angustatis ; appendiculis emarginatis, calycibus hirtis glutinosis,
caulibus procumbentibus lignosis ramosissimis.
Lychnis marina, floribus candidis subtus purpureis, auriculae muris foliis. Cupan. Panph.
ed. 1. v. 1. t. 19-

In Cypri insulae, et Cariae, arenosis maritimis. 11.
Habitus a praecedentibus diversus. Caules lignosi, prostrati, ramosi, longissimi, teretes,
nodosi, grisei, obsolete pubescentes, ramulis herbaceis, adscendentibus, pubescentibus,
foliosis, spicatis, paucifloris, palmaribus, vel spithamaeis, basi interdum subdivisis. Folia
ovata, acuta, parva, crassa, ciliata, quandoque hirsuta, cum fasciculis axillaribus mini-
morum. Flores terminales, duo vel tres, sessiles, cum alio inferiore, longius peduncu-
lato; omnes basi bracteati, majusculi, erecti. Bractece calyci approximatse, parvae,
ovatae, acutae, glabrae, ciliatae. Ccdyx clavatus, virescens, undique dense villosus, vis-
cidus, nervis decem rubris. Petalorum ungues cuneato-oblongi, albidi; appendiculis
albis, subdistantibus, bifidis; laminarum laciniis linearibus, obtusis, supra niveis, sub-
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list