Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 44
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0043
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
10

DECANDRIA TRIGYNIA.

Radix fusiformis, crassa, biennis, apice subdivisa, csespitosa. Caules plures, adscendentes,
sesquipedales, vel bipedales, fistulosi, teretes, villosi, semel aut bis dichotomi, apice ra-
cemosi, foliolosi. Folia obovata, acuta, integerrima, uninervia, dense villosa, glauca,
basi in petiolum brevem, marginatum, decurrentia; radicalia biuncialia, vel majora ;
caulina longe minora, sensim diminuta in bracteas lanceolatas, exiguas, binas sub-
singulo flore. Flores brevissime pedunculari, alterni, erecti, nivei, antheris virescentibus.
Calyx obovatus, vel clavatus, pilosus, membranaceus, angulis decem viridibus, crassis.
Petalorum ungues lineares, corona vel appendicula omnino fere destituti; laminae bi-
partitae, laciniis basi angustatis, apice rotundatis, latitudine variis. Receptaculum pro-
prium longitudine germinis. Stamina petalis longiora. Capsula ovata, ore sexdentata.
Semina reniformia, tuberculata, fusca.
a. Calyx. b. Petalum,
c. Stamina et pistillum, cum receptaculo proprio. d. Pistillum,
e. Capsula, costis calycinis persistentibus ad basin receptaculi. f, F. Semen.

TABULA 4U.
SILENE DIVARICATA.
Silene petalis bipartitis rotundatis appendicularis, caule clichotomo divaricato racemoso,
foliis omnibus lanceolatis acutis.
In agro Cariensi. <j\
Radix praecedentis, biennis. FLerba triste virens, piloso-incana; minus villosa. Caules fere
bipedales, erecti, vel adscendentes, saepe rubicundi, crassiusculi, fistulosi, undique fo-
liosi ; basi subramosi; superne bis dichotomi, dein divaricati, spicati, multiflori. Folia
lanceolata, undulata, integerrima, triplinervia, dense piloso-incana, circiter triuneialia,
utrinque acuta ; basi in petiolum attenuata, pilosiora ; summa in bracteas acutas, mar-
gine membranaceas, fimbriatas, diminuta. Flores subsessiles, cernui, albi, antheris
virescentibus, exsertis. Calyx obovatus, villosus, nervis decem prominentibus, viridi-
bus. Petalorum ungues sublineares ; laminae bipartitae, obovatae, appendicula conspi-
cua, rotundati, bifidA Receptaculum proprium germine duplo longius. Capsula
nobis desideratur.
Ex hac et praecedente, nec non plurimis aliis, clare patet, quod petalorum corona, charac-
teri generico nihil omnino inserviens, haud magis ad species serie naturali ordinandas
valet.
a. Calyx.
b. Petalum, cum coron& vel appendicula.
c. Basis calycis, cum receptaculo, stamina pistillumque gerente, amotis petalis.
d. Pistillum seorsim.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list