Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 51
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0050
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DECANDRIA TRIGYNIA.

11

* * Caulis dichotomus, ramis paniculatis.
TABULA 415.
SILENE FABARIA.
Silene floribus fasciculatis confertis cernuis, petalis bipartitis angustatis; appendiculis
emarginatis, foliis obovatis mucronulatis.
S. fabaria. Prodr. v. 1. 293. Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 3. 84.
Cucubalus fabarius. Linn. Sp. Pl. 591. Willden. Sp. Pl. v. 2. 685.
Lychnis maritima saxatilis, anacampserotis folio. Tourn. Cor. 24.
Been album, seu Polemonium saxatile, fabarias folio, Siculum. Bocc. Mus. v. 1. 133. t. 92,
male.
In Cariae littore, prope Cressam ; in Olympo Bithyno et Atho montibus ; et in rupibus
maritimis insulae Sami. 2/.
Radix crassa, carnosa, lignosa, multiceps. Caules plures, caespitosi, dense foliosi, tripedales,
erecti, teretes, glaberrimi, uti tota planta; superne divisi, semel aut bis dichotomi, ra-
mis elongatis, attenuatis, aphyllis, fasciculato-multifloris. Folia obovata, vel elliptico-
lanceolata, mucronata, integerrima, carnosa, crassa, uninervia, glauca ; superiora an-
gustata; omnia basi dilatata, connata, vix petiolata, undique glaberrima nudaque,
margine flavicante, subattenuata. Flores albi, fasciculati, cernui, fasciculis per ramos
sparsis, distantibus, tri-sexlloris. Pedunculi etpedicelli purpureo-incarnati, teretes, basi
bracteati. Bracteas oppositae, lanceolatae, acutae, coloratae, parvae. Calyx ovatus, ven-
tricosus, decemnervis, glaberrimus, purpureo glaucoque variatus, venulosus, demum
scariosus. Petalorum ungues apice paululum dilatati ; lamince bipartitae, laciniis an-
guste obovatis, immaculatis, appendicula bipartita, emarginata, alba. Stamina petalis
longiora, antheris flavis. Germen brevissime pedicellatum, ovatum, basi fulvum. Styli
staminibus duplo fere longiores, albi. Stigmata linearia, rubicunda. Capsula sub-
o-lobosa sexdentata. Semina nigra, reniformia, sulcata, sulcis eleganter denticulatis.
a. Flos absque petalis. b. Petalum seorsim.
c. Pistillum. d• Capsula.
e. Semen.

TABULA 416.
SILENE BEHEN.
Silene floribus corymboso-paniculatis erectiusculis, petalis bipartitis rotundatis appendi-
cularis, calycibus reticulatis, foliis obovato-lanceolatis.
S Behen. Linn. Sp. Pl. 599. Willden. Sp. Pl. v. 2. 699. Ait. Flort. Kew. ed. 2. v. 3. 91.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list