Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 52
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0051
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
12

DECANDRIA TRIGYNIA.

Lychnis cretica, parvo flore, calyce striato purpurascente. Tourn. Cor. 24.
Viscago vesicaria cretica, parvo flore purpurascente. DHL Elth. 427- t. 317-f- 409.
Been album vulgo fabariae folio tenuiori. Cupan. Panph. ed.\.v.\. t. 53.
XrgsGovi hodie.
In Cari& et in Peloponneso. 0.
Radix annua, parva, teres, inferne fibrosa. Herba tota glaberrima, minus glauca. Caules
solitarii vel plures, sesquipedales, erecti, undique foliosi, teretes, purpurascentes, sim-
plices vel ramosi, apice repetito dichotomi, paniculati, multiflori. Folia integerrima,
uninervia, laevissima, longe minus quam in priore carnosa; inferiora obovata, acuta,
biuncialia, in petiolum angustata, basi dilatata, connata, prorsus imberbia ; superiora
minora, ovata, acutiora, subsessilia. Bractece foliis superioribus similes, sed minores,
magisque acuminatae. Flores e dichotomia caulis, vel in apicibus ramulorum, pedun-
culati, suberecti. Calyx praecedenti similis, at magis reticulatus. Petalorum ungues
cuneato-dilatati, disco quasi carinati; lamince parvae, bipartitae, laciniis obovato-rotun-
datis, incarnato-albis ; appendiculis bipartitis, divaricatis, emarginatis, niveis. Stamina
unguibus vix longiora, antheris subexsertis, albidis. Germen ovatum. Styli stamini-
bus breviores, inclusi. Receptaculum proprium longitudine germinis. Capsula sub-
«•lobosa, acuminata.
O 7
a. Calyx. b. Flos, avulso calyce. c. Pistillum.

TABULA 417.
SILENE CvESIA.
Silene floribus corymboso-paniculatis erectis, petalis bipartitis linearibus; appendiculis
integris, foliis obovato-rotundatis.
Lychnis cretica montis Idae, folio subrotundo caesio. Tourn. Cor. 24 ; ex charactere.
In monte Parnasso. 1/.
Radix teres, longissima, alte descendens, ramosissima; superne indivisa. Herba multicaulis,
caespitosa, erecta, pedalis, glauca, glaberrima. Caules alternatim ramosi, teretes, pal-
lidi, undique foliosi, apice floriferi. Folia fere uncialia, obovata, rotundata, obtusa,
integerrima, uninervia, vix ac ne vix mucronulata; basi decurrentia in petiolos lineares,
canaliculatos, margine membranaceos, obsoletissime ciliatos. Pedunculi terminales, so-
litarii, palmares, erecti, teretes, simplices, nudi, apice paniculati, plus minus dichotomi,
pauciflori. Bractece parvae, ovatae, geminae, ad basin pedicellorum. Flores erecti,
vel paululum inclinati, longius pedicellati. Ccdyx obovatus, laevis, decemnervis, viridi
alboque varius, haud reticulatus. Petalorum ungues cuneato-lineares, virescente-albis;
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list