Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 60
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0059
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
14

DECANDRIA TRIGYNIA.

Radix fusiformis, albida. Caulis subsolitarius, erectus, bipedalis vel altior, teres, foliosus,
glaber, sub geniculis pubescente-viscidus ; apice paniculato-ramosissimus, patens, mul-
tiflorus. Folia glauco-viridia, bi- vel triuncialia, lanceolata, utrinque acuta, integerrima,
subtriplinervia, undique scabriuscula, margine praecipue aspera; basi dilatata, connata,
vix petiolata. Paniculcc rami graciles, glabri, patentissimi, viscidi, repetito-dichotomi.
Bracteas ovatae, acutae. Flores longius pedicellati, penduli, virescentes. Calyx ob-
ovatus, glaberrimus, angulis decem viridibus, dentibus quinque obtusis. Petalorum
ungues latiusculi, pilosi, i ritus bicarinati, appendiculis binis, emarginatis ; laminae bi-
partitae, pallide virides, glabrae, laciniis linearibus, angustis, longissimis, involutis.
Stamina capillaria, exserta, petalis longiora, basin versus hirsuta, antheris oblongis,
incumbentibus, fulvis. Germen obovatum, receptaculo proprio duplo vel triplo longius,
glabrum. Styli breves, hirsuti. Stigmata oblonga, obtusa, canaliculata, rubicunda.
Fructus nobis deest.
Petala in icone Ventenatiana recta, nec involuta. Pluribus notis a S. bupleuroide distin-
guitur haec species, S. viridiforce quidem magis affinis, ut fere varietas ; at foliis angus-
tioribus, vix hirsutis, nec non glabritie calycum et pedunculorum, discrepare videtur.
a. Calyx. b. Flos.
C. Petalum auctum. 15. Stamen.
e, E. Pistillum.

TABULA 420.
SILENE INAPERTA.
Silene floribus erectis, petalis bipartitis angustatis; appendiculis integerrimis, foliis omni-
bus lineari-lanceolatis scabris.
S. inaperta. Linn. Sp. Pl. 600. Willden. Sp. Pl. v. 2. 703. Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 3. 93.
Viscago laevis, inaperto flore. Dill. Elth. 424. t. 315. f 407-
In montibus Graeciae. 7/.
Radix repens, filiformis, longissima, multiceps, perennis. Caules adscendentes, spithamaei,
vel pedales, simplices, foliosi, teretes, brevissime pubescentes, tactu scabri; apice pani-
culati, dichotomi, pauciflori. Folia numerosa, uniformia, uncialia, vel paulo longiora,
patentia, lineari-lanceolata, integerrima, utrinque acuta, uninervia, viridia, undique
scabriuscula, ut in ipso archetypo Linnaeano ; margine denticulato-aspera. Panicula
parva, erecta, patens, semel plerumque dichotoma, gracilis, viscida. Bracteae parvae,
acutae. Flores erecti, longius pedicellati, parvi, pallescentes, inconspicui; in hortis
subinde, monente Dillenio, haud bene expansi, unde nomen specificum. Calyx gra-
cilis, subclavatus, nervis decem tenuissimis, viridibus ; superne scabriusculus. Peta-
lorum ungues pallidi; laminae ad basin fere bipartitae, laciniis obovato-linearibus, supra
ochrolcucis, subths ferrugineis; appendiculae bipartitae, lobis acutis, integerrimis.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list