Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 67
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0066
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DECANDRIA TRIGYNIA.

15

Stamina haud exserta. Germen elliptico-oblongum. Capsula ovata, laevis, sexdentata,
receptaculo sui ipsius longitudinis sustenta.
a. Calyx. b. Petalum superni.
c. Idem inferni. d. Pistillum cum receptaculo proprio.
e. Capsula, cum calycis basi receptaculum proprium tegente.

TABULA 421.
SILENE JUNCEA.

Silene floribus erectis, petalis bipartitis angustatis; appendiculis tridentatis, foliis spatulatis
undique scabris.

In Asia minore. O.

Radix superne cylindracea, simplex, gracilis ; inferne fibrosa. Caulis bi- vel tripedalis,
erectus, strictus, teres, gracilis; basin versus foliosus, tenue ac dense pubescens; apice
paniculatus, glabratus, sub geniculis viscidus. Folia radicalia, ut et caulina inferiora,
petiolata, spatulata, vel obovata, acuta, integerrima, undique piloso-scabra, subincana ;
superiora lineari-lanceolata, glabrata, basi ciliata, sensim diminuta in bracteas subulatas,
exiguas, margine membranaceas, fimbriatas. Panicula erecta, elongata, gracillima,
semel plerumque dichotoma, glabra. Flores erecti. Calyx clavatus, glaber, nervis
rubris. Petalorum ungues sursum dilatati, appendiculis divaricatis, apice tridentatis;
laminae bipartitae, laciniis lineari-oblongis, obtusis; supra albis, immaculatis; subtus
ocliroleucis, venis pulchris, anastomosantibus, rubris. Stamina vix exserta. Recep-
tacidum proprium germine longius, capsula paulo brevius.
Variat forsitan magnitudine jlorum, petalorumque latitudine, et copia venarum.
a. Calyx. b, B. Petalum,
c. Impregnationis organa, receptaculo suffulta. D. Pistillum auctum, seorsim.

TABULA 422.
SILENE CRETICA.
Silene paniculi subdicbotomfi pauciflora, petalis bipartitis appendiculatis, foliis obovatis
scabris ; superioribus linearibus glabratis.
S. cretica. Linn. Sp. Pl. 601. Willden. Sp. Pl. v. 2. Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 3. 94.
Lyelinis viscosa, foliis inferioribus bellidi minori similibus, flore minimo carneo aut rubro.
Magnol. Hort. 126. Tourn. Fnst. 337.
O
Viscago foliis inferioribus bellidis, superioribus tuniese, calyce strictiore, et turgidiore.
Dill. Elth. 422. t. 314./. 404, 405.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list