Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 68
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0067
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
16 DECANDRIA TRIGYNIA.
In rupibus maritimis Cretm, nec non in Cypro, et agro Cariensi. ©.
Radix cylindracea, gracilis, annua. Caules solitarii, vel plures, erecti, pedales aut bipedales,
simplices, foliosi, teretes; basi pubescentes; caeterum glabri, sub geniculis visci ',
apice subdivisi, plerumque bi- vel triflori, quandoque semel dichotomi. Folia radicalia
et caulina inferiora obovata, obtusa, integerrima, utrinque margineque scabra, saturate
viridia; basi in petiolum angustata; superiora lineari-lanceolata, acuta, margine intei
dum scabriuscula; summa linearia, angustissima, glaberrima. Flo/es longissime pe
dunculati, ebracteati, erecti, saturate rosei, inodori. Calyx ovatus, coloratus, glaber
rimus, nervis vix prominentibus. Petalorum ungues sursum dilatati, albi, lamince
bipartitae, laciniis linearibus, 'obtusis, subdivaricatis ; appendiculis bifidis, acutis. Sta
mina longitudine unguium. Styli, cum stigmatibus, aliquantulum breviores. Germen
ovatum, receptaculo ejusdem longitudinis impositum.
C. Pistillum auctum.

a. Calyx.

b. Flos, calyce avulso.

TABULA 423.
SILENE CONICA.
Silene caule dichotomo, petalis semibifidis appendiculatis, foliis mollibus, calycibus fructus
conicis striis triginta.
S. conica. Limi. Sp. Pl. 598. Willden. Sp. Pl. v. 2. 698. Sm. FI. Brit. 470. Fingi. Bot.
t. 922. Engl. FI. v. 2. 294. Jacq. Austr. t. 253. FHcks. Hort. Sicc. Jase. 18. 11.
S. conoidea. Huds. Angi. 189.
Lychnis sylvestris angustifolia, caliculis turgidis striatis. Bauli. Pin. 205. Tourn. Inst. 337-
DHL in Raii Syn. 341.
L. sylvestris altera incana, caliculis striatis. Lob. Ic. v. 1. 338.
L. sylvestris incana Lobelii. Ger. Fm. 470.
Muscipulae majori calyce ventricoso similis. Bauli. Hist. v. 3. p. 2. 350.
In Cariae et Cypri arvis. O.
Radix cylindracea, subfusiformis, gracilis, annua, inferne subdivisa. Caules saepius nume-
rosi, patentes, spithamaei, vel pedales, teretes, foliosi, semel aut bis dichotomi, undique
dense ac molliter pubescentes, pilis brevissimis, paululiim deflexis j sub geniculis vis-
cidi. Folia lineari-lanceolata, acuta, integerrima, subrevoluta, tnnervia, undique mol-
lissime pubescentia, cinereo-viridia ; radicalia obtusiora, basi elongata. Flores e dicho-
tomia caulis, vel apicibus ramulorum, solitarii, pedunculati, ebracteati, erecti, pallide
purpurei, vel rosei, noctu praecipui fragrantes. Pedunculi densi pubescentes. Calyx
elliptico-cylindraceus, griseo-virens, tenuissimi striatus, viscidus, densi pubescens, pilis
brevissimis, adscendentibus ; basi obtusus ; apice quinquedentatus, dentibus subulatis,
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list