Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 73
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0072
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DECANDRIA TRIGYNIA.

17

elongatis, erectis ; increscente fructu ovatus, scariosus, costis triginta prominentibus,
scabriusculis, viridibus. Petalorum ungues latiusculi, albi; laminas semibifidae, lobis
rotundatis ; appendiculis emarginatis, obtusis. Stamina vix exserta. Germen ellip-
ticum, receptaculo proprio elevatum. Styli staminibus breviores, stigmatibus obtusis.
Capsida ovata, pedicellata, punctis elevatis undique scabra, calyce persistenti arcte
vestita, semitrilocularis; apice sexclentata. Semina reniformia, corrugata, plumbea.
Auctorum icones ligno incisae, Lobelio duce, petala quaterna, nec quina, male omnino ex-
hibent. S. conoidea differt foliis latioribus, glabris; nec non calyce fructus magis
ventricoso.
a. Calyx floris. b. Petalum,
c. Stamina et pistillum, calyce petalisque avulsis. il. Pistillum seorsim,
e. Capsula, receptaculo proprio elevata. f, F. Semen.

TABULA 424.
SILENE LEUCOPHAEA.
Silene petalis bipartitis angustatis; appendiculo bifido, calyce decangu lari, foliis lineari-
oblongis recurvis glutinosis.
In insulsa, Cypro. O.
Radix cylindraceo-fusiformis, gracilis, annua. Herba undique dense pilosa, viscida, saturate
virens, inamoena ; pilis horizontaliter patentibus. Caules solitarii vel plures, erecto-
patentes, vix spithamaei, undique ramosi, teretes, foliosi; superne dichotomi, multiflori.
Folia recurvato-patentia, lineari-oblonga, obtusiuscula, subrevoluta, uninervia; basi
membranacea, connata. Pedunculi solitarii, erecti, hirsuti, uniflori. Calyx obovato-
cylindraceus, scariosus, costis decem elevatis, hirtis, e viridi rubicundis; dentibus
quinque, obtusiusculis, margine membranaceis. Petalorum ungues dilatati, ochroleuci;
laminae bipartitae, laciniis lineari-obovatis, supra ochroleucis, subtus sanguineo-venosis,
fuscescentibus ; appendiculis bipartitis, obtusis. Stamina quinque longiora, exserta;
quinque breviora, subinclusa. Germen ovatum, longitudine receptaculi proprii. Styli
staminibus longioribus breviores. Capsida ovata, longius pedicellata, glaberrima,
nitida, duodecim-costata, sexdentata. Semina reniformia, fusca.
a. Calyx. b, b. Petala.
c. Stamina cum pistillo, receptaculo proprio imposita. d. Pistillum absque staminibus.

VOL. V.

F
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list