Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 74
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0073
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
18

DECANDRIA TRIGYNIA.

TABULA 425.'
SILENE SEDOIDES.
Silene petalis bifidis ; appendiculo quadrifido, calyce clavato decangulari, foliis spatulatis
recurvis, caule ramosissimo.
S. sedoides. Desfont. Atlant. v. 2. 449- Willden. Sp. Pl. v. 2. 703. Jacq. Collect. v. 5.112.
t. 14. f. 1. Bernard. Sic. cent. 2. 58.
S. ramosissima. Prodr. v. 1. 297 ; synonymis dubiis.
Lychnis cretica maritima minima, portulacae sylvestris folio. Tourn. Cor. 24.
L. omnium minima, ex monte Argentario. Bocc. Sic. 24. t. 12.f 4.
L. marina pumila viscosa alba alsinefolia polyflora. Cupan. Panph. ed. 2. t. 144.
In rupibus maritimis Cretae. 0.
Radix cylindraceo-fusiformis, annua. Herba pilosa, viscida, rubicunda, undique ramosis-
sima, plerumque palmaris, haud spithamaea. Caulis teres, foliosus, erecto-patens, vel
subdecumbens, repetito-dichotomus, multiflorus. Folia spatulato-oblonga, obtusa, con-
vexa, uninervia, carnosa, recurvato-patentia; superiora diminuta. Pedunculi solitarii,
elongati, graciles, saturate rubri; primarii e dicliotomia caulis ; superiores axillares;
summi terminales ; omnes erecti, uniflori, ebracteati. Flores copiosi, exigui, rosei.
Calyx clavato-oblongus, decem-costatus, triste rubens, pubescens. Petalorum ungues
graciles, albi, sursum dilatati; lamince ultra medium bifidae, lobis obtusis, parallelis ;
appendiculis quadripartitis, acuminatis. Stamina unguibus breviora. Germen ellip-
ticum, receptaculo proprio longius. Styli staminibus breviores. Capsula cylindraceo-
oblonga, pedicellata, ore tridentata, dentibus emarginatis, obtusis. Semina exigua,
reniformia, nigra.
a. Flos. B. Calyx auctus.
C. Flos auctus, calyce orbatus. D. Pistillum,
e, E. Capsula, cum filamentis emarcidis, receptaculo proprio, et calycis basi. f, F. Semen.

### Caulis dichotomus, corymbosus.
TABULA 426.
SILENE RUBELLA.
Silene petalis emarginatis; appendiculo bipartito, calyce obovato, foliis ovato-lanceolatis
glabriusculis, floribus corymbosis.
S. rubella. Linn. Sp. Pl. 600. Willden. Sp. Pl. v. 2. 703. Ait. Hort. Rew. ed. 2. v. 3. 93.
Viscago lusitanica, flore rubello vix conspicuo. Dill. Elth. 423. t. 314. f. 406.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list