Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 81
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0080
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)

0.5
1 cm
facsimile
DECANDRIA TRIGYNIA.

19

In Rhodo et Cypro insulis, locis campestribus. O.
Radix cylindracea, annua, inferne fibrosa. Herba glaucescens, pedalis vel altior, erecta.
Caules plures, simplices vel subdivisi, teretes, tenue pubescentes, geniculati, foliosi;
superne dichotomi, corymbosi; sub geniculis viscidi. Folia sessilia, integerrima,
uninervia; superiora ovato-lanceolata, acuta, margine praecipue scabriuscula; inferiora
obovata, obtusa, connata, basin versbs subpubescentia. Flores e dichotomi a caulis, vel
apicibus ramulorum, pedunculati, erecti, rosei, parvi revera, at in pianti spontanei
satis conspicui. Pedunculi uniflori, pubescentes, pilis brevissimis, recurvis. Calyx
obovatus, albidus, decemnervis, tenuissime pubescens, pilis erecto-adpressis, oculo nudo
vix conspicuis; dentibus quinque, obtusiusculis, rubicundis. Petalorum ungues su-
perne dilatati, virescentes; laminae anguste obeordatae; appendicidis albis, bipartitis,
obtusis. Stamina subaequalia, parum exserta. Germen ellipticum, vix receptaculi
proprii longitudine. Styli recurvi, staminibus breviores. Capsula ovato-subrotunda,
pedicellata, dentibus sex, recurvis. Semina reniformia, rugosa, fusca.
a. Calyx floris. b, B. Petalum,
c. Stamina, pistillum, et receptaculum proprium. d. Pistillum,
e. Calyx fructus. f. Capsula.
g, G. Semen.

TABULA 427.
SILENE ORCHIDEA.
Silene petalis quadrilobis; appendiculo bipartito acuto, calyce clavato, foliis ovatis, floribus
corymbosis fastigiatis.
S. orchidea. Linn. Suppi. 241. Willden. Sp. Pl. v. 2. 705. Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 3. 94.
S. Atockm. Jacq. Hort. Vind. v. 3. 19- t. 32. Murr. in Linn. Syst. Veg. ed. 14. 421.
Lychnis graeca bellidis folio verna, flore parvo dilute purpurascente. Tourn. Cor. 24.
In Cypri campestribus, Maio florens. O.
Radix et habitus praecedentis ; at herba magis evidenter pubescens, laete virens, nec glauca.
Folia aliquantulum latiora, margine scabra. Corymbi dichotomi, fastigiati, multiflori,
pubescentes. Calyx elongatus, clavatus, pubescens, venosus, rubicundus, vel sangui-
neus. Petalorum ungues albidi, sursum latiores ; lamince roseae, quadripartitae ; lobis
terminalibus obtusis; lateralibus angustioribus, acutis; appendicidce allue, bipartitae,
acutae, parvae. Stamina vix exserta. Receptacidum proprium germine triplo longius.
Capsula pedicello brevior, ovato-subrotunda, nitida, tenuis, dentibus sex, revolutis.
Semina nigricantia, subrotunda, umbilicata, undique seriatim denticulata.

a. Calyx.

b. Flos calyce orbatus.

c. Pistillum.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list