Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 89
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0088
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DECANDRIA TRIGYNIA.

21

In agro Laconico. •
Radix cylindraceo-fusiformis, biennis, inferne fibrosa. Caulis bipedalis, erectus, teres, fis-
tulosus, geniculatus, pubescens, foliosus, paniculatus; inferne purpurascens; basi
ramulosus, subcaespitosus. Folia radicalia, ut et ramulorum, petiolata, obovata, vel
spatulata, obtusa; caulina subsessilia, lanceolata, acuta, basi connata, villosa, ciliata;
omnia integerrima, uninervia, venosa, laete viridia, pubescentia. Retioli marginati,
villoso-fimbriati, longitudine foliorum. Ranicida patens, fere trichotoma, pubescens,
bracteolata, multiflora. Bractece lanceolatae, acuminatae, pubescentes; superiores
sensim diminutae. Flores magni, erecto-patuli, pedicellati. Calyx clavatus, virens,
costis decem purpurascentibus, pilosis. Petalorum ungues lineares ; lamince bipartitae,
lobis angustis, obtusis, appendiculo omnino destitutis ; supra albis ; subtils incarnato-
venulosis. Stamina exserta, antheris violaceis. Receptaculum proprium longiusculum.
Germen exiguum, stylis brevibus, fere imperfectis. An planta dioica?
a. Calyx, cum pedicello et bracteis. b. Flos, calyce abrepto,
c. Pistillum, imperfectum ut videtur, receptaculo proprio insidens.

Caulis paniculatus, vix dichotomus.
TABULA 430.
SILENE RIGIDULA.

Silene caule alterne ramoso patente, petalis bipartitis acutis; appendiculis quadridentatis,
foliis lanceolatis glabris.

In monte Hymetto prope Athenas. O.
Radix subcylindracea, fibrillosa, annua. Caulis pedalis, e basi ramosissimus, erectus,
foliosus, gracilis, teres, rigidulus, geniculatus, glaber, internodiis medium versus viscatis;
ramis alternis, patulis, rarissime dicliotomis ; ramulis filiformibus, unifloris, laevibus.
Folia lineari-lanceolata, acuta, integerrima, uninervia, glabra ; radicalia paulo latiora,
conferta. Flores terminales, solitarii, erecti, eleganter rosei. Bracteae e foliis supe-
rioribus sensim diminutis, subulatae, exiguae. Calyx clavatus, scariosus, glaberrimus,
decemcostatus, medio subconstrictus. Petalorum ungues cuneiformes, albi; lamince
ad basin fere bipartitae, lobis acutiusculis, roseis, venis saturatioribus ; appendiculae
albae, bipartitae, laciniis quadridentatis. Stamina alba, vix exserta. Germen ellipticum.
Styli staminibus longiores, stigmatibus contortis, niveis, pubescentibus. Receptaculum
proprium germine triplo fere longius. Capsula ovata, nitida, fragilis, laevissima, ore
sexdentata, pedicello, sive receptaculo communi, brevior.
a, A. Calyx.
C. Stamina, cum pistillo et receptaculo communi.

VOL. V.

G

b, B. Petalum.
d, D. Capsula matura.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list