Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 90
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0089
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
22

DECANDRIA TRIGYNIA.

TABULA 431.
SILENE SPINESCENS.
Silene caule fruticuloso; ramis oppositis horizontalibus spinescentibus, petalis bipai titis,
foliis spatulatis undique pubescentibus.
In Asi& minore, .
Caulis fruticosus, teres, cortice rimoso, scabro; superne ramosissimus, ramis oppositis, con-
fertis, horizontaliter patentibus, teretibus, geniculatis, foliosis, pubescenti-incanis,
demfiin spinescentibus; floriferis erectis, paniculatis, spithamaeis. Folia petiolata, pa-
tentia, spatulata, mucronulata, integerrima, uninervia, utrinque pubescentia ; superiora
angustata, lanceolata. Petioli canaliculati, ciliati, basi dilatati, connati. Panicula
patula, ramis teretibus, pubescentibus, paucifloris. Practece lanceolatae, pubescentes,
superiores sensim diminutae. Flores pedunculati, erecti, ochroleuci. Calyx clavatus,
decemnervis, incanus. Petalorum ungues sursum dilatati; laminae bipartitae, laciniis
obovatis, subtus venoso-reticulatis; appendiculis parvis, bifidis. Stamina ochroleuca,
exserta. Germen ellipticum, receptaculi proprii longitudine. Styli longitudine unguium.
Capsula ovata, rigida, glabra, longius pedicellata, calyce arcte vestita. Semina punc-
tulata.
a. Calyx, cum pedunculo et bracteis. b. Flos, calyce et petalis avulsis,
c, c. Petala. d. Pistillum.
e. Capsula, cum calycis basi. f. Semen.

TABULA 432.
SILENE GIGANTEA.
Silene caule stricto; ramulis oppositis, petalis obcordato-bilobis, paniculi subverticillata,
foliis obovatis villosis.
S. gigantea. Linn. Sp. Pl. 598. Willden. Sp. Pl. v. 2. 696. Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 3. 90.
S. foliis obverse ovatis crassis, limbis corollae bifidis a sole revolutis. Wachend. Hort.
Ultraject. 391.
Lychnis graeca maritima, sedi arborescentis folio et facie. Tourn. Cor. 23.
L. graeca, sedi arborescentis folio et facie, flore albo. Walth. Hort. 32. t. 11.
In Archipelagi insulis, ut etiam in Creta. %.
Padix fusiformis, crassa, sublignosa, in hortis nostris plerumque biennis. Caulis solitarius,
erectus, herbaceus, tripedalis vel altior, foliosus, teres, geniculatus, fistulosus, pubescens,
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list