Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 97
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0096
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DECANDRIA TRIGYNIA.

23

internodiis viscidis ; inferne ramulosus, ramulis oppositis, simplicibus, patentibus, bre-
vibus ; superne paniculatus, multiflorus. Folia obovata, mucronulata, integerrima,
uninervia, crassiuscula, villosa, dense fimbriata ; radicalia majora, caespitosa, petiolata;
caulina basi angustata, connata, superne in bracteas sensim diminuta. P'anicula erecta,
decomposita, undique pubescens ; ramulis abbreviatis, coarctatis, multifloris, subver-
ticillatis; pedunculis unifloris, ramulo proprio longioribus, basi bracteolatis. Flores
erecti, ochroleuci, vespertini. Calyx clavatus, virens, dense pubescens, decemnervis.
Petalorum ungues lineares; laminae semibifidae, lobis rotundatis; basi bicallosae, vel
obsolete appendiculatas ; subtus venis rubris, anastomosantibus, pictae. Stamina omnia
exserta, laminarum longitudine, ochroleuca. Germen ovale, receptaculo proprio bre-
vius. Styli staminibus longiores. Capsula subglobosa, longius pedicellata, laevis, ore
sexdentata, demihn fere sexvalvis. Semina reniformia, transversim pulcherrime cor-
rugata.
a. Calyx. b. Flos, calyce orbatus.
c. Capsula, cum pedicello proprio, atque calycis vestigiis. d. Semen.

TABULA 433.
SILENE LINIFOLI A.
Silene caulibus superne paniculato-ramosis, petalis bipartitis rotundatis, foliis lineari-lan-
ceolatis scabris.
In monte Parnasso. 2/.
Radix lignosa, crassa, caespitosa, multiceps, perennis. Caides numerosi, pedales vel altiores,
erecti, teretes, incani, crebrius geniculati, foliosi; inferne simplicissimi; superne pani-
culati, alternatim subdivisi, pauciflori. Folia uncialia vel sescuncialia, lineari-lanceo-
lata, mucronata, uninervia, integerrima, utrinque scabra ; superiora in bracteas sensim
diminuta. Flores parvi, erecti, pedunculis incanis, basi bracteolatis. Calyx clavatus,
pallidus, membranaceus, glabriusculus, costis decem tenuissimis. Petalorum ungues
cuneati, virescentes ; laminae bipartitae, lobis rotundatis; supra carneis ; subtus viri-
dulis, fusco venosis ; appendiculis obtusis, bifidis. Germen ellipticum, longitudine
receptaculi proprii. Stamina inclusa, vix germine altiora. Styli exserti. Capsula
ovata, glabra, apice sexvalvis, longitudine pedicelli proprii. Semina subrotunda, com-
pressa, dorso scabra.
a. Calyx. b, b. Petala,
c. Stamina et pistillum, cum receptaculo proprio. d. Pistillum seorsim.
e. Capsula cum pedicello, staminibus emarcidis, et calycis basi persistente.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list