Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 98
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0097
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
24

DECANDRIA TRIGYNIA.

TABULA 434
SILENE ST ATICIFOLIA.
Silene paniculi simplici racemosi stricti, petalis bipartitis rotundatis, foliis lineari-spatulatis
acutis glaberrimis.
In Peloponneso. 2/.
Radix perennis, multiceps, subsarmentosa, squamosa. Caules solitarii, pedales vel altioi es,
erectiusculi, simplices, teretes, glaberrimi, subfoliosi, geniculis duobus vel tribus; in-
ternodiis viscidis ; apice racemosi, pauciflori. Folia lineari-lanceolata, vel subspatulata,
mucronata, plana, integerrima, uninervia, glaucescentia, glaberrima, uncialia et ultra;
radicalia numerosa, caespitosa, basi in petiolum suae longitudinis decurrentia; caulina
pauca, abbreviata, erecto-adpressa, vix petiolata. Flores majusculi, subquaterni, erecti,
pedunculati, alterni. Bracteas binae, ovatae, acuminatae, glabrae, medium versus pe-
dunculorum. Calyx clavatus, gracilis, glaberrimus, pallidus, costis decem rubicundis.
Petalorum ungues cuneati, calyce duplo fere breviores; laminas bipartitae, lobis obovatis,
obtusis, incurvis; supra niveis ; subtus ferrugineis ; appendiculis bifidis, obtusis. Sta-
mina unguibus paulo longiora. Germen ovale, receptaculo proprio triplo brevius.
Styli vix exserti. Capsida ovata, rigidula, glabra, longitudine dimidii circiter pedicelli.
a. Calyx, cum pedunculo et bracteis. b, b. Petala,
c. Receptaculum proprium longissimum, pistillum gerens.

##### Caules uniflori.
TABULA 435.
SILENE AURICULATA.
Silene caulibus unifloris, foliis lanceolatis fimbriatis, calyce campanulato pubescente, pe-
talis semibifidis utrinque auriculatis.
In monte Delphi Euboeae. 0/.
Radix perennis, longissima, alte descendens, teretiuscula, lignosa, multiceps. Herba cae-
spitosa. Caules solitarii, palmares, erecti, simplicissimi, teretes, pubescentes, foliolosi,
uniflori. Folia radicalia conferta, lanceolata, mucronata, integerrima, uncialia, utrin-
que glabra, obsolete uninervia, margine fimbnato-villosa; caulina longe minora, un-
dique pubescentia, plerumque tria paria. Flos terminalis, erectus, purpureo-incarnatus,
pallidus, ebracteatus. Calyx campanulatus, subinflatus, villosus, venosus ; superne

V
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list