Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 105
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0104
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DECANDRIA TRIGYNIA.

r

25

coloratus; basi pauhilhm constrictus. Petalorum ungues lineares; laminas semibifidae,
lobis apice rotundatis, subt us venosis ; basi utrinque dilatatae, sive auri e u latae:; appen-
diculis bipartitis, divaricatis. Stamina paululum exserta. Germen gracile, longitudine
receptaculi proprii. Styli staminibus aequales. Capsida ovata, glaberrima, basi retusa,
pedicello duplo vel triplo longior. Semina compressa, dorso scabra.
Petalorum auriculae in hac specie peculiares omnino sunt.
a. Calyx. b, b. Petala.
c. Stamina et pistillum, cum receptaculo proprio.
d. Pistillum et receptaculum, absque staminibus.
e. Capsula.

TABULA 436.
SILENE FALCATA.
Silene caulibus unifloris, foliis subulatis falcatis pilosis, calyce clavato, petalis semibifidis ;
unguibus cuneiformibus.
In monte Olympo Bithyno. 2/.
Radix cylindracea, crassa, albida, perennis, alte descendens. Caules dense caespitosi, breves,
ramosi, undique foliosi, depressi; floriferi adscendentes, palmares, teretes, pubescentes,
nudiusculi, simplices, uniflori. Folia copiosa, dense congesta, subulato-linearia, acuta,
integerrima, falcata, nervosa, piloso-viscida, vix uncialia; superiora in caulibus flori-
feris per paria remotissima, abbreviata, paululum dilatata, trinervia. Flos terminalis,
ebracteatus, erectus, majusculus, ochroleucus, calyce sanguineo, clavato, gracili, piloso.
Petalorum ungues cuneati, calycem superantes; lamince ultra medium bifidae, laciniis
parallelis, obtusis; appendiculas obtusae, bipartitae. Stamina exserta, albida. Germen
ovatum, parvum, viridi rubroque pictum, receptaculo proprio, longitudine fere calycis,
cum petalis staminibusque, impositum. Styli staminibus breviores. Capsida ovata,
fusca, laevis, longissime pedicellata, exserta, sexdentata.
Planta foliis falcatis, dense caespitosis, foribusque eleganter bicoloribus, haud minus sin-
gularis quam pulchra. In praeruptis et lapidosis alpinis viget; nec nisi in Olympi
Bithyni cacumine adhuc inventa est.
a. Calyx. b. Flos, calyce abrepto. C. Pistillum auctum.

Notandum est, quod capsula in hoc genere sexfariam semper dehiscit; nec, ut in Lychnide,
aliisque generibus aliquot pentagynis, quinquefariam. De hac re hallucinatus est
Linnaeus, ut etiam Jussieu.

vol. v.

H
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list