Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 106
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0105
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
26

DECANDRIA TRIGYNIA.

ARENARIA.
Linn. Gen. Pl. 226. Juss. 301. Gcertn. t. 130.
Calyx pentaphyllus, patens. Petala quinque, integra. Capsula supera,
unilocularis, polysperma.

TABULA 437.
ARENARIA OXYPETALA.
Arenaria foliis ovatis acutis petiolatis uninervibus, calycibus hirsutis obsolete quinque-
nervibus, petalis acuminatis.
In agro Eliensi. O.
Radix simplex, gracilis, parva, annua, inferne fibrosa. Herba tenella, laete virens, pubescens,
palmaris, vix spithamaea. Caulis erectus, teres, foliosus, densius pilosus, ramis alternis,
patentibus, apice paniculatis, subdichotomis. Folia opposita, petiolata, exstipulata,
late ovata, acuta, integerrima, uninervia, utrinque tenuissime pilosa. Petioli lineares,
ciliati, longitudine foliorum. Paniculae patentes, undique pilosae, bracteis subulatis,
binis, ad basin singulorum pedunculorum. Pedunculi elongati, graciles, villoso-viscidi,
erecti, uniflori. Flores exigui, erecti, nivei. Calycis foliola ovata, acuta, villosa, sub-
viscida, quinquenervia ; margine membranacea, alba. Petalor um ungues sursfim di-
latati ; lamince elliptico-oblongae, acuminatae, integerrimae, horizontales, appendiculis
nullis. Stamina vix exserta. Germen sessile, ovale. Styli tres, staminibus breviores.
Capsula ovato-oblonga, nitida, tenuis, unilocularis, trivalvis, valvulis apice bifidis.
Semina reniformia, minuta, nigra, scabra.
Habitus Arenariae trinervis, at pluribus notis distincta species est.
Pedicellus, aut receptaculum proprium, germen cum staminibus petalisque attollens, in Silene
tam notabilis, in Arenaria prorsus deficit.

A. Flos auctus.
C. Petalum.
E. Pistillum separatim.

B. Calyx.
D. Stamina cum pistillo.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list