Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 112
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0111
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
28

DECANDRIA TRIGYNIA.

TABULA 439.
ARENARIA UMBELLATA.
Arenaria foliis obovatis ciliatis, caule laevi, floribus umbellatis, petalis erosis, staminibus
quinque castratis.
A. umbellata. Soland. in Russeifs Aleppo, ed. 2. 252.
In Asi& minore. O.
Radix fibrosa, annua, apice simplex. Caules plures, undique patentes, adseendentes, bi- vel
triunciales, simplices, foliosi, teretes, geniculati, glabri, apice floriferi. Folia semun-
cialia et ultra, patentia, obovata, obtusiuscula, integerrima, uninervia, glauca, utrinque
glabra ; margine ciliata ; basi in petiolum brevem decurrentia. Pedunculi terminales,
plerumque tres vel quatuor, umbellati, inaequales, uniflori, glabri; post florescendam
divaricati, atque elongati. Flores erecti, albi, vel pallide incarnati, magnitudine fere
Arenarice ciliatae. Calycis foliola elliptico-oblonga, acuta, concava, glaberrima, glauca;
margine lato, scarioso, albo. Petala elliptica, calyce vix duplo longiora, brevifis un-
guiculata, patentia; apice obsolete et inaequaliter erosa; basi quinquenervia. Stamina
decem, capillaria, alba, subaequalia, petalis breviora, quorum quinque tantum anthe-
rifera, antheris subrotundis, albis. Germen ovatum, glabrum. Styli recurvato-
patentes, staminibus breviores, stigmatibus obtusis, superni longitudinalitcr pubescen-
tibus, niveis. Capsida calyce persistente longior, cylindracea, nitida, tenuis, valvulis
sex, apice revolutis. Semina subrotunda, peltata, fusca, undique granulata, dorso
canaliculata.
Ab Holosteo umbellato, cui facie simillima, discrepat staturi humiliori, foliis ciliatis, stami-
nibus decem, quorum quinque antheris carent; ne dicam floribus in omni um bella
paucioribus. Petala inaequaliter erosa Holostei characterem praebent, (pia ratione,
staminum numero praetermisso, ad hoc genus forsitan amandanda.
A. Flos dupl6 auctus, amotis petalis. B. Petalum seorsim. C. Pistillum.

tabula 440.
ARENARIA PICTA.
Arenaria foliis caespitosis subulatis, caulibus aphyllis dichotomis superne pilosis, petalis
emarginatis subtus venosis.
A. filiformis. Labili. Ic. dec. 4. 8. t. 3. f. 2.

In insuis Cypri campestribus. O.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list