Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 119
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0118
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
decandria trigynia.

29

Radix fibrosa, annua, superni indivisa. Caulis erectus, brevis, plerumque uncialis, simplex
vel ramosus, teres, geniculatus, purpurascens, glaber, dense foliosus; ramis floriferis
elongatis, palmaribus, aphyllis, teretibus; inferne glaberrimis, simplicissimis; apice
paniculatis, semel dichotomis, ramulis racemosis, divaricatis, pilosis. Folia opposita,
dense congesta, caespitosa, erecta, subulata, mucronulata, glabra, haud uncialia; supra
canaliculata; subtiis convexa; basi dilatata, submarginata, ciliata. Pedunculi pilosi,
uniflori; primordiales e dichotomia caulis; reliqui alterni. Rractece ovatae, acutae,
exiguae, oppositae, ad basin pedunculorum. Flores erecti, pulcherrimi. Calycis foliola
ovata, glaberrima, uninervia, margine scariosa. Petala obovata, patentia, breviils un-
gui culata, emarginata; supra nivea, immaculata ; subtus nervis tribus, ramosis, rubris,
eleganter picta. Stamina petalis breviora, omnia fertilia, aequalia. Antherce subro-
tundae, fuscae. Germen parvum, globosum. Styli vix staminum longitudine. Cap-
sula ovata, trivalvis, valvulis apice recurvis. Semina subrotunda, convexa, umbilicata.
Petalorum nervi rubri exsiccatione evanescunt; hinc apud celeberrimi Labillardieri tabulam,
caeteriun bonam, non exhibentur.
A. Flos auctus, sine petalis. B, B. Petala. C. Pistillum.

TABULA 441.
ARENARIA THYMIFOLIA.

Arenaria foliis spatulato-linearibus, caule paniculato, petalis
trinervi longioribus.

unguiculatis ovatis calyce

In insulci Creta. O.

Habitus Arenariae serpyllifolice, vel tenuifolice. Radix gracilis, fibrosa, annua, superne
simplex. Caules plures, adscendentes, teretes, geniculati, foliosi, glabri, vix palmares;
superne paniculati, viscidi, subpubescentes, multiflori. Folia spatulato-linearia, obtusa,
integerrima, subcarnosa, glabra, patentia; basi dilatata, connata, trinervia. Panicula
dichotoma, foliolosa, patens, pedunculis capillaribus, unifloris, apice praecipue pubes-
centibus et subviscidis. Bractece, e foliis superioribus sensim mutatis et diminutis,
ovato-oblongae, acuminatae, trinerves ; margine dilatatae, scariosae, distinctae. Flores
erecti, parvi, albi, fere Arenariae vernae. Calycis foliola ovata, acuta, trinervia, sca-
briuscula, margine scariosa. Petala ovata, integerrima, unguiculata, avenia, calyce
paululum longiora. Stamina vix longitudine petalorum, antheris rufis, subrotundis.
Germen subglobosum. Styli breves, recurvato-patentes. Capsula trivalvis, valvulis
apice recurvis. Semina minutissima, reniformia, scabra.

A. Flos lente auctus.
C. Petalum.
E. Capsula.

B. Calyx, cum apice pedunculi.
D. Pistillum.
f, F. Semen.

VOL. V.

I
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list