Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 120
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0119
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
30

DECANDRIA TRIGYNIA.

TABULA 442.
ARENARIA FASCICULATA.
Arenaria foliis subulato-linearibus, caule fastigiato, paniculi foliosi, petalis brevissimis,
nervis calycinis uniformibus.
A. fasciculata. Linn. Syst. Nat.ed. 12. v. 2. 733. Gouan. Illustr. 30.
In Asi& minore. O.
Radix elongata, gracilis, annua; superne teres, simplex; inferne fibrosa. Caulis erectus,
teres, geniculatus, biuncialis, quandoque palmaris, pubescens, aut subvillosus, viscidus,
undique foliosus; ramis fastigiatis, dichotomis, paniculatis, arctis, multifloris. Folia
subulato-linearia, plana, acuta, integerrima, tri- vel quinquenervia, utrinque pubes-
centia, quandoque glabra; basi ciliata, membranacea, connata. P'anicula semel aut
bis dichotoma, dein racemosa, undique fere foliosa, vel apice tantum bracteata. Bracteae
a foliis plus minus diminutis oriuntur. Pedunculi teretes, villosi. Calycis foliola
lineari-lanceolata, mucronulata, longitudine inaequalia, piloso-glandulosa; exteriora
majora, evidenti iis trinervia, nervis crassis, uniformibus; interiora margine mem-
branacea. Petala calyce quintuplo breviora, subrotunda, integerrima, alba, brevissime
unguiculata. Stamina longitudine petalorum, antheris subrotundis, luteis. Germen
globosum. Styli patentes, recurvi. Capsula trivalvis.
Cum Arenaria fastigiata nostri, Prodr. n. 1036. Engl. Bot. t. 1744, ab auctoribus con-
fundi solet. Haec vero, habitu stricto, paniculis copiosis, fastigiatis, longe diversa, nervis
calycinis lateralibus, quandoque omnibus, dilatatis, complanatis, fere detritis, glaber-
rimis, eburneis, essentialiter differt.
a, A. Flos, magnitudine naturali et auctA B. Petalum.
C. Pistillum.

GARIDELLA.
Linn. Gen. Pl. 227. Juss. 233. Gcertn. U 118. De Cand. Syst. v. 1. 325.
Calyx pentaphyllus, subpetaloideus. Nectaria quinque, bilabiata, bifida.
Styli brevissimi. Capsulae duae vel tres, connatae, polyspermae.

TABULA 443.
GARIDELLA NIGELLASTRUM.
Garidella nectariorum unguibus calyce brevioribus ; limbis patulis radiantibus.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list