Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 125
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0124
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
decandria trigynia. 31
G. Nigellastrum. Lmn. Sp. Pl. 608. Willden. Sp. Pl. v. 2. 731. j),, Cand glJst , 325
Ait. Hort. New. ed. 2. i;. 3. 102. Curt. Mag. t. 1266.
G. foliis tenuissime divisis. Tourn. Imt. 655. t. 430. Garidel. Prov. 203. t. 39.
Nigellastrum raris et foeniculaceis foliis. Magnol. Hort. 143. t. 18
Melanthio peregrino, overo di Candia. Pon. Bald. 46, cum icone.
In Cretae et Cypri arvis. O.
Radix fusiformis, nigricans, annua; inferne subdivisa, fibrosa. Caulis erectus, bipedalis,
angulatus, foliosus, glaber; superne alternatim ramosus, paniculatus, multiflorus.
Folia alterna, bi- vel tripinnatifida, laciniis lineari-lanceolatis, angustissimis, acuminatis,
integerrimis, glabris ; infima petiolata ; summa tenuissima, sessilia, simpliciora. Sti-
pulce nullae. Pedunculi terminales, solitarii, recti, uniflori, glabri, ebracteati. Flores
erecti, albo purpureoque variati, parvi, inconspicui, oculo armato tamen formosi.
Calycis foliola elliptica, obtusa, concava, glabra, rubicunda, decidua. Petala nulla.
Nectaria quinque, petaloidea, cum calyce alternantia, bilabiata ; ungue calyce breviori,
intus nectarifero : labio exteriori maximo ; disco piloso-glanduloso, lineisque tribus,
concentricis, undulatis, violaceis, pulcherrime picto ; lamina bipartiti, radianti, alba,
apice recurva : interiori minimo, oblongo, acuto, emarginato, ciliato, adpresso. Sta-
mina decem, erecta, exserta, filiformia, glabra, aequalia, antheris oblongis, obtusis, in-
cumbentibus, flavescentibus. Germen sessile, ovato-oblongum, di- vel tricoccum,
tuberculato-scabrum. Styli duo vel tres, terminales, divaricati, crassiusculi, germine
quintuplo breviores. Stigmata parva, obtusa. Capsulas duae vel tres, ovato-oblongae,
acutae, scabriusculae, fuscae, uniloculares, margine interiori connexae, apice dehiscentes,
bivalves. Semina numerosa, horizontalia, obovata, scabra, nigra.
Nigella cretica, folio fceniculi, Bauli. Pin. 146. Moris, sect. 12. t. 18. /. 6, e synonymis
Linnaeanis excludenda. Est enim Nigellae vera species, ut ex icone videtur, ad
Nigellam fceniculaceam suam, a clarissimo De Candolle, dubitanter tamen, relata.
Aliam Garidellce speciem ex horto celeberrimi domini Le Monnier olim habuimus, nectarus
conniventibus, longissime unguiculatis, cujus figura exstat apud Barrelieri Icones, 1.1240,
et Lamarckii Illustr. t. 379- /• 2. Haec est G. unguicularis ipsius Lamarckii, ut et
De Cand. Syst. v. 1. 325. Vide Tour on the Continent, ed. 2. v. 1. 75.
A. Flos, muMm auctus. B- Calyx cum Pistill° dic0CC0*
C, Nectarium. mtenUS‘
E. Labii exterioris laminae. />/• Capsulae.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list