Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 126
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0125
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
( 32 )

DEC AMERIA PEMTA GYMIA.

COTYLEDON.
Linn. Gen. Pl. 229. Juss. 307.
Calyx quinquefidus. Corolla monopetala, tubulosa, quinquefida. Squamee
nectariferce quinque, ad basin germinis. Capsulee quinque, super®.

TABULA 444
COTYLEDON SERRATA.
Cotyledon foliis oblongis obtusiusculis cartilagineo-serrulatis; radicalibus aggregatis;
caulinis alternis, racemo terminali decomposito.
C. serrata. Linn. Sp. Pl. 614. Willden. Sp. Pl. v. 2. 757* Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 3. 109.
C. cretica, folio oblongo fimbriato. DHL Flth. 113. t. 95. f. 112.
Sedum creticum saxatile latifolium, flore purpurascente. Tourn. Cor. 19.
In rupibus insulas Cretae. 7/.
Radix teres, crassiuscula, multiceps, perennis. Caules glabri, simplices ; steriles brevissimi,
caespitosi, dense foliosi; Jloriferi palmares, aut fere spithamaei, solitarii, erecti, teretes,
rubicundi, laxius foliosi, apice racemosi, multiflori. Folia in caulibus nondilm flori-
feris aggregata, numerosa, rosulas formantia, obovato-oblonga, plana, carnosa, avenia,
glauca; margine tenui, cartilagineo, albo, plus minfis inaequaliter serrulato, aut fim-
briato ; in caule florifero alterna, erectiuscula, longe minora. Stipulce nullae. Racemus
terminalis, erectus, cylindraceus, pedunculis alternis, bi- vel trifloris, rarissime quadri-
floris, patulis, angulatis, glabris, bracteatis. Bractece sub singulo pedicello solitariae,
parvae, ovatae, acutae, rubicundae, deciduae. Flores cernui, albo rubroque variati.
Calyx quinquepartitus, laciniis ovatis, acuminatis, glabris, superne coloratis, deciduis.
Corolla semiquinquefida; tubo ovato-cylindraceo, longitudine calycis; limbi laciniis
ovatis, acutis, aequalibus, recurvato-patentibus. Stamina decem, subulata, glabra,
erecta, quorum quinque longiora, exserta. Antherce reniformes, incumbentes, flavae.
Germina quinque, erecto-conniventia, lanceolata ; extus convexa, glabra. Styli breves,
erecti; stigmatibus simplicibus, obtusis. Capsulee in globum quinquesulcatum glabrum
connatae, obtuse carinatae, uniloculares ; apice mucronatae, patentes. Semina nume-
rosa, obovato-oblonga, minutissima.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list