Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 132
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0131
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
34

DECANDRIA PENTAGYN1A.

SEDUM.
Linn. Gen. Pl. 230. Juss. 307. Gcertn. t. 65.
Calyx quinqui-fidus. Corolla pentapetala. Squamee nectari ferte quinque,
acl basin germinis. Capsulce quinque, superae.

# Planijolia.
TABULA 446.
SEDUM STELLATUM.
Sedum foliis planiusculis angulatis, caule subcymoso, floribus axillaribus sessilibus solitariis.
S. stellatum. Linn. Sp. PL 617- Willden. Sp. PL v. 2. 762. Ait. Hort. Kew. ed.Q.v.3. 113.
S. n. 957- Hali. Hist. v. 1. 412.
S. echinatum vel stellatum, flore albo. Bauli. Hist. v. 3. p. 2. 680, exclusa icone. Tourn.
Inst. 263.
Cotyledon stellata. Bauli. Pin. 285.
Sempervivum tertium, flore albo. Column. Phytob. 40. t. 42. ed. 2. 32. t. 11; exclusa
utriusque Jigura minori.
Aizoon peregrinum. Camer. Hort. 7- t. 2 ?
In Cretae montibus Sphacioticis. O.
Radix fibrosa, annua. Herba glabra, succosa. Caulis solitarius, decumbens, foliosus,
teres ; basi simplex, purpurascens ; apice plerumque semel dichotoinus, ramis foliolosis,
multifloris; rarissime indivisus. Folia sparsa, petiolata, reclinata, uncialia, cuneato-
subrotunda, obtusa, angulato-repanda, carnosa, punctata, laete viridia ; basi 'vx petiolum
planum, brevem, decurrentia, exstipulata. Flores e dichotomia caulis et axillis foliorum
superiorum, sessiles, solitarii, erecti. Calyx ultra medium quinquefidus, laciniis lan-
ceolatis, patentibus, persistentibus, vix auctis. Petala quinque vel plura, interdum
novem, aut decem, elliptico-lanceolata, acuta, calyce duplo longiora, alba, carina rose&.
Stamina capillaria, flava, longitudine calycis, petalis opposita et numero aequalia.
Antherce concolores, subrotundae. Germina quinque, ovata, compressa, radiatim pa-
tentia, stigmatibus acutis. Capsulce quinque, oblongae, acuminatae, compressae, stel-
latae, uniloculares. Semina plurima, exigua.
Camerarii synonymon mihi dubium est, ob caules in icone plures, et calyces fructus auctos,
inaequales.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list