Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 138
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0137
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
i

36 DECANDRIA PENTAGYNIA.
TABULA 448.
SEDUM TETRAPHYLLUM.
Sedum foliis quaternis spatulatis integerrimis obtusis.
S. aparines facie tauromenitarum. Raii Syll. Exter. 233. Moris, v. 3. 47o.
S. gallioides. Allion. Pedem, v. 2. 120. t. 65./. 3 ?
In Peloponneso, etiam in Sicilit, legit Sibthorp. 0.
Radix fibrosa, annua, caudice simplici. Herba colore et pubescenti^ fere praecedentis.
Caulis palmaris aut spithamaeus, erectus, nec decumbens, teres, pilosus, undique fo-
liosus, basi tantum ramosus; ramis simplicibus, adscendentibus, superne multifloris.
Folia verticillata, quaterna, patentia, sessilia, carnosa, obovato-oblonga, sive spatulata,
obtusa, integerrima, pubescentia, haud uncialia; supra canaliculato-concava; subtus
convexa. Flores paniculati, facie praecedentis. Panicula? axillares, solitariae vel bi-
natae, pauciflorae, pubescentes, foliis duplo longiores, hinc et hinc bracteolatae. Calycis
laciniae ovatae, pilosae, crassae. Petala ovato-lanceolata, longius acuminata, calyce
quadruplo longiora, alba; carina pilosa, rubra. Stamina petalis breviora, filiformia,
alba, ant heris luteis. Germina stellatim patentia, ovata, rubra, glabra. Styli subulati,
patentes, stigmatibus acutis. Capsulae compressae, carinatae, mucronatae.
De Raii synonymo minime dubitandum est. Sedum verticillatum, Linn. Sp. Pl. 616.
Ameen. Acad. v. 2. 352. t. 4.f. 14, cui hoc synonymon perperam tribuitur, foliis acutis,
serratis, venosis, totoque habitu, insigniter differt. S. gallioides Allionii dubium vi-
detur, propter jfo/m inferiora tantum verticillata.
A. Flos magnitudine multum auctus.

TABULA 449.
SEDUM ERIOCARPUM.
Sedum foliis oblongis obtusis glabris, caule cymoso, calyce glabro, germinibus hirtis.
AyotgoiVTO hodie.
In Peloponnesi aridis. O.
Radix annua, saepe praemorsa, radiculis subverticillatis. Caulis palmaris, alternatim ra-
mosus, cymosus, tortuosus, foliosus, teres, rubro maculatus, superne pubescens, mul-
tiflorus. Folia sparsa, sessilia, recurvato-patentia, elliptico-oblonga, obtusa, integerrima,
carnosa, concava, glabra, rubio punctata j floralia paululum minora et remotiora.
Flo? es subspicati, foliis rarioribus interstinctis, subsessiles, alterni, rosei. Calycis la-
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list