Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis quinti- Fasciculus primus): Vol. V. — London, 1825

Page: 145
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-05-1/0144
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DECANDRIA PENTAGYNIA. 37
ciiiicU lotundatae, acutae, glabriusculae. Petala calyce quintuplo longiora, elliptico-
oblonga, mucronulata, subinde ciliata, rubra, basi alba. Stamina filiformia, petalis
bieviora, glabra, alba, antheris didymis, rubris. Germina quinque, ovata, compressa,
pallida, apicem versus pilosa. Styli subulati. Stigmata simplicia. Capsulas patulae,
oblongae, acuminatae, hirtae.
A. Flos auctus, corollil orbatus. B. Petalum.

## Teretifolia.
TABULA 450.
SEDUM SAXATILE.
Sedum foliis sparsis semiteretibus obtusis basi vix solutis, caule ramoso decumbente, calyce
inaequali.
S. saxatile. Wiggers. Holsat. 35. Willden. Sp. Pl. v. 2. 765. Allion. Pedem, v. 2. 121.
t. 65. f. 6.
S. rupestre. FI. Dan. t. 59- Gunn. Norveg. v. 2. 70; synonymis confusis.
S. alpestre. Villars. Dauph. v. 3. 684.
S. n. 964. Hali. Hist. v. 1. 414.
S. minimum luteum non acre, jBauli. Hist. v. 3. p. 2. 695, sine icone. Tourn. Inst. 263.
S. saxatile teretifolium, flosculis luteis, conceptaculis seminum stellatis viridantibus. Scheuchz.
It. sext. 462.
In rupibus Graeciae. O.
Radix fibrosa, parva, annua. Herba glabra. Caulis lai-triuncialis, quandoque palmaris,
a basi fere ramosus, ramis alternis, laxis, decumbentibus, teretibus, foliosis, superne
multifloris. Folia sparsa, undique recurvato-patentia, sessilia, oblonga, obtusa, glabra,
valde carnosa; subtus tereti-convexa, ecarinata; supra complanata ; basi vix soluta.
Flores axillares, solitarii, alterni, sessiles, lutei. Calycis laciniae foliaceae, subcylin-
draceae, obtusae, carnosae, glaberrimae, plus minus inaequales. Petala elliptico-oblonga,
acuminata, carinata, aequalia, calyce hinc longiora, illinc breviora. Stamina decem,
subulata, aequalia, glabra, petalis concolora paulumque breviora, antheris concoloribus,
didymis. Germina quinque, ovata, erecta, luteo-viridia, glabra. Styli breves, subulati,
erecti, stigmatibus simplicibus.
a pios> b. Calyx cum pistillis.
C. Idem auctus, cum staminibus etiam. D. Petalum seorsum.
In his quinque Sedi speciebus squamae nectariferae aut non inveniuntur, aut pictoris visum fefellerunt.
E floribus male exsiccatis vix eruendae.

VOL. v.

L
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list