Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis sexti - Fasciculus primus): Vol. VI. — London, 1827

Page: 48
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-06-1/0048
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
12

POLYANDRIA POLYGYNIA.

TABULA 515.
ANEMONE HORTENSIS.
Anemone foliis tripartitis: lobis cuneatis incisis, involucro triphyllo partim secto, petalis
numerosis oblongis.
A. hortensis. Linn. Sp. Pl. 761, Willden. Sp. Pl. v. 2. 1277- Ait. Hort. Rew. ecl. 2. v. o.
338. Curt. Mag. t. 123.
A. stellata. DeCa?id. Syst. v. 1. 198.
A. n. 1152. Hali. Hist. v. 2. 64.
A. latifolia, simplici carneo flore. Tourn. Inst. 276.
A. hortensis latifolia, simplici flore, tertia. Cius. Hist. v. 1. 249-
A. prima. Dod. Pempt. 434.
A. secunda. Camcr. Epit. 387-
A. bulbocastani radice. Ger. Em. 375.
Avepuvri ovypx Diosc. lib. 2. cap. 207-
’Aypo 7rxnuf>uvoi hodie.
In collibus Graeciae cum priore, eodem tempore florens. %.
Radix tuberosa, oblongiuscula, vel subrotunda, radiculis copiosis, capillaribus. Folia radi-
calia, longius petiolata, patentia, tripartita; lobis cuneiformibus, latitudine maxime
variis, inaequaliter trifidis, mucronatis, planis, margine tantum scabris. Scapus foliis
duplo altior, spitbamaeus, rectiusculus, teres, piloso-sericeus, ultra medium involucra-
tus, uniflorus. Involucrum triphyllum, acutum, extus pilosum; foliolis duobus ple-
rumque lanceolatis, indivisis; tertio inaequaliter trifido. Flos praecedente longe minor,
diametro sesquiuncialis, erectus, saturate roseus, inodorus, nec multum, in solo natali,
varians. Petala duodecim circiter, patenti-recurva, lineari-oblonga, vel anguste ellip-
tica, obtusa, uniformia; extus sericea. Stamina et pistilla caerulescentia.

a. Petalum.

b. Pistilla cum staminibus aliquot.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list