Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis sexti - Fasciculus primus): Vol. VI. — London, 1827

Page: 54
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-06-1/0054
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
14

POLYANDRIA POLYGYNIA.

TABULA 517.
CLEMATIS CIRROSA.
Clematis foliis simplicibus fasciculatis cordatis incisis, pedunculis unifloris apice bracteatis,
caule scandente.
C. cirrosa. Linn. Sp. Pl. 766. TVillden. Sp. Pl. v. 2. 1287- Ait. Hort. ICew. ed. 2. v. o.
342. Sims in Cnrt. Mag. 1.1070. DeCand. Syst. v. 1.162.
C. altera bcetica. Cius. Hist. v. 1. 123.
C. boetica. Ger. Em. 886. Dalech. Hist. 1434. Lob. Ic. 628. Bauli. Hist.v. 2. 126.
Clematitis peregrina, foliis pyri incisis. Bauh. Pin. 300. Tourn. Inst. 293. Pet. Gazopli.
t. 126./. 1.
C. cretica, foliis pyri incisis, nunc singularibus, nunc ternis. Tourn. Cor. 20. DeCand. ex
herb. auctoris.
C. campanulata alba, teucrii folio. Cupan. Panpliyt. v. 1. t. 49-
KAr;//o]i7f Diosc. lib. 4. cap. 182? Sibth.
Circa Athenas. T? •
Caules lignosi, teretiusculi, sulcati, ramosissimi, scandentes, petiolis persistentibus, induratis,
contortuplieatis, sustentati. Folia conferta, petiolata, simplicia, glabra, ovata, vix un-
cialia ; utrinque medio incisa; quandoque trifida, vel tripartita. Pedunculi axillares,
solitarii vel gemini, foliis breviores, filiformes, cernui, uniflori; prope apicem bracteati;
super bracteas incrassati, piloso-sericei. Bractece binae, ovatae, acutae, rubicundae,
parvae, persistentes. Flores penduli, campanulati, ochroleuci vel albidi, amoeni; mag-
nitudine vix praecedentis. Petala obovata, nervosa, supra medium patentiora; extus
tomentosa. Semina pubescentia, compressa, cauda plumosa, nitida, alba.
Inter elegantissimas hujus generis species jure numeratur. In hortis nostris laete viget,
semperque fere viret, at rariiis, nec nisi sero autumno, flores perficit.

a. Flos, abreptis petalis.
c. Petalum.

b. Idem staminibus etiam orbatus.
d. Fructus vix maturus.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list