Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis sexti - Fasciculus primus): Vol. VI. — London, 1827

Seite: 59
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-06-1/0059
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
polyandria polygynia.

15

ranunculus.
Lmn. Gea. /'/.281. Juss.233. Garrtn. t.74. DeCand. Syst. v.l.%3\.
Calyx pentaphyllus, deciduus. Petala quinque ad decem, intra ungues
poro mellifero. Semina mucronata.

TABULA 518.
RANUNCULUS ASIATICUS.
Ranunculus foliis tornatis biternatisque: laciniis trifidis incisis, caule erecto subramoso,
calyce demum reflexo.
R. asiaticus. Lmn. Sp. Pl. 777- Willden. Sp. Pl. v. 2.131«. Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 3.
355. DeCand. Syst. v. 1. 261.
R. foliis ternatis biternatisque, foliolis trifidis incisis, caule inferne ramoso. Mill. Ic. 144.
t. 216.
R. grumosa radice, flore phoeniceo minimo simplici. Bauli. Pin. 181. Tourn. List. 287.
R. asiaticus grumosa radice, primus et secundus. Cius. Hist. v. 1. 240, 241.
R. grumosa radice ramosus. Ger. Em. 959.
BxlgoLftiov Diosc. lib. 2. cap. 206.
’Aypo aehivov hodie in Cypro.
In Caria et Cilicia; copiosius vero in insula Cypro. 3/.
Radix perennis, fasciculata; tuberibus numerosis, cylindraceo-oblongis, inferne attenuatis,
carnosis, fuscis. Caulis solitarius, erectus, pedalis vel altior, foliosus, teres, pilosus,
pauciflorus. Folia ternata, vel biternata, utrinque pilosa; foliolis aut laciniis cunei-
formibus, trifidis, vel incisis; superiorum quandoque multipartitis, angustatis; infe-
riorum miniis divisis. Petioli canaliculati, pilosi; foliorum radicalium longiores, erecti.
Stipulas nullae. Flores terminales, solitarii, pedunculati, erecti, speciosi, saepius punicei,
nitidi, quandoque flavi. Calycis foliola ovato-lanceolata, concava, acuminata, pilosa,
fusco-rubicunda, patentia; demum reflexa, decidua. Petala quinque, imbricata, pa-
tentia, obovato-rotundata, concava, calyce duplo longiora. Stamina longitudine vix
calycis, numerosa. Antherce oblongae, dorso insertae, extus patentes. Germina plu-
rima, in capitulum ovatum, mox elongatum, cylindraceum, collecta. Styli breves,
recurvi, persistentes. Stigmata acuta. Semina nuda, conferta, ovata, compressa, stylis
persistentibus mucronata.
Floribus plenis, versicoloribus, hortos europaeos ubique ornat; cum innumerae varietates e
seminibus facile multiplicantur, et selectiores radice propagantur.
a. Flos coroM orbatus. b. Petalum. c. Pistilla.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list